Impetus Civitatum Foederatarum in Venetiolam anni 2026
Impetus Civitatum Foederatarum in Venetiolam anni 2026[1] coepit die 3 Ianuarii 2026, quum Civitates Foederatae Americae Nicolaum Maduro, Venetiolae praesidem, qui patriam a die 5 Martii 2013 regebat, rapirent et Novum Eboracum abducerent.
Raptus circa horam secundam matutinam tempore loci coeptus est, quum plus quam centum quinquaginta aëroplana copiarum armatarum Civitatum Foederatarum impetūs aëreos per Venetiolam septentrionalem et in regionibus circa Caracas caput egerunt. Maduro et uxor a copiis Americanis capti Novum Eboracum per aërem translati sunt. Pamela Bondi(en), procuratrix generalis Civitatum Foederatarum(en), nuntiavit Maduro et uxorem in Districtu Australi Novi Eboraci de pluribus criminibus ad narcoterrorismum pertinentibus accusari—novis accusationibus in locum accusationum anni 2020, quae in similibus criminibus constabant, substitutis. Maduro in curia foederali Manahatae die 5 Ianuarii 2026 comparebit. Impetu bombarum plus quam 80 homines, inter quos 32 Cubanos, necati sunt.[2]
Nicolao Maduro rapto, Delicia Rodríguez facta est praeses.
Die 5 Ianuarii 2026, apud Consilium securitatis, Antonius Guterres observatio iuris inter gentes et Chartae Consociationis Nationum postulavit et necesse esse dixit potentiam legis vincere. Multae civitatum leges, et Columbiae, Russiae, Res publica popularis Sinarum, Daniae, Franciae, ob violationem chartae consociationis et iuris inter gentes, impetum Civitatum Federatarum damnavreunt.[3]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ Thirty-two Cubans killed during US attack on Velezuela
- ↑ "Security Council LIVE: 'The power of the law must prevail' amid Venezuela crisis, says Guterres."