Imperium Timuridarum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata Imperium Timuridarum
Res apud Vicidata repertae:
Imperium Timuridarum: vexillum
Terra continens: Asia
Territoria finitima: Samma dynasty
Locus: 34°20′28″N 62°12′11″E
Caput: Maracanda, Artacoana
Nomen officiale: گورکانیان

Gestio

Feudum, Monarchia, Theocratia, absolute monarchy

Populus

Moneta: dinar

Tabula aut despectus

Imperium Timuridarum: situs

Imperium Timuridarum[1] sive imperium Timuricum, Tamerlanicum[2], fuit civitas, quam Tamerlanes construxit et Timuridis, proli suae, reliquit; Asiam Mediam, Persiam (cum Afgania hodierna), partem Indiae (et Pakistaniam hodiernam), Mesopotamiam, Syriam, Asiae Minoris partem, Transcaucasiam omnem Timuridae possidebant. Duae linguae imperio officiales fuerunt: Tschagataica Timuridis natalis et Persica. Maracanda imperii caput erat, sed Sachrucho[3] regnante Maracanda et Artacoana urbes capitales erant. Tamerlanus ipse in inscriptione anni 1391 regnum suum Turaniam (توران) nominavit.

Terrae, quibus Tamerlanes anno mortis imperavit, colore clariore designatae sunt

Anno 1370 Tamerlanes Bactrae amirus creatus est; Chorasmiam debellavit anno 1373, Segestaniam anno 1384. Anno 1393 Persia usque ad Bagdadum iam Tamerlani subiecta est; Anno 1398 in India bellum gessit,1401 Damascum cepit et sultanum Ottomanicum vicit anno 1402.

Sachruchus Tamerlanis filius ultimus et Ulug Beigus Tamerlanis nepos Timuridarum notissimi fuerunt. Cum Timuridae terras omnes perdidissent et iam Maracanda expulsi essent, Babur Timurides imperium Mogolicum condidit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]