Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Imperium Russicum

E Vicipaedia
(Redirectum de Imperium Rossicum)
Jump to navigation Jump to search
Российская империя
Imperium Russicum (Rossicum)
Vexillum Imperii Russici Insigne maior Imperii Russici
Vexillum Imperii Russici Insigne maior Imperii Russici
Imperium Russicum anno 1914
Imperium Russicum in mundo anno 1914

Imperium Russicum[1] seu Rossicum[2] (Russice Российская империя, tr. Rossijskaja imperija) erat Russiae nomen officiale ab anno 1721 ad annum 1917.

Caput imperii erat Petropolis. Terra illa erat monarchia, domus regnatrix erat Romanovia[3]. Ecclesia dominata erat Ecclesia Orthodoxa Russica, ab imperatore per Synodum administrabatur. Lingua Russica erat lingua publica.

Plus 100 gentes terram illam inhabitabant, secundum censum anni 1897 63 % populationis (117,9 decies centena milia hominum) erant "Russi" (Rutheni) in notione temporis illius (quorum 43 % Rutheni (Russi) Maiores, i.e. Russi in notione hodierna; 18 % Rutheni (Russi) Minores; 4 % Rutheni (Russi) Albi fuere).

Historia Imperii Russici[recensere | fontem recensere]

Imperii Russici tabula generalis opera et studio Ioannis Kyrilow, 1734

Anno 1721 Petrus I Magnus, tzar Russiae, se imperatorem proclamavit. Terra illa facta est Imperium Russicum. Post mortem Petri Magni periodus interregorum erat.

Tempore regiminis filiae Petri I Elisabethae (imperatricis ab anno 1741) Universitas Moscuensis condita est. Imperium Russicum contra Prussiam bellabat.

Tempore regiminis imperatricis Catharinae II (17621796) Ruthenia Alba, Lituania (quae partes Poloniae fuerunt) et Crimaea partes Imperii Russici factae sunt. Russia contra Turciam (Imperium Ottomanicum) bis prospere bellabat (in quibus bellis dux militaris Alexander Suvorov gloriam meruit).

Georgia anno 1801 in Imperium Russicum accipiata est.

Annis ab 1808 ad 1809 Russia contra Sueciam bellabat; Finniam (Magnum Ducatum Finlandiae) adiunxit.

Anno 1812 Francia invasit, populus Russiae patriam suam defendit (cum Michaele Kutuzov duce militari clarissimo). Anno 1813 Francia bellum, Bellum Patrium nominatum, perdidit.

Anno 1815 maxima pars Poloniae territorium Russiae facta est.

Ab anno 1828 territoria Armeniae et Atropatenae partes Russiae fuere.

Ab anno 1853 ad annum 1856 Imperium Russicum contra Turciam, Britanniarum Regnum, Franciam et Regnum Sardiniae bellabat, sed superatum est.

Circiter anno 1860 Kazachstania omnis pars Russiae facta est.

Anno 1864 Bellum Caucasium, quod anno 1817 incepit, finitum est.

Annis ab 1877 ad 1878 Russia contra Turciam bellabat, Bulgariam liberavit.

Circiter ad annum 1885 territorium Turcomanniae pars Russiae factum est.

Annis ab 1904 ad 1905 Imperium Russicum contra Iaponiam bellabat, bellum illud perdidit.

Ab anno 1905 ad annum 1907 prima revolutio Russica erat.

Parlamentum, Duma nominatur, anno 1905 institutum est.

Tabula Russiae in gubernia et regiones divisae statu anni 1914

Anno 1914 primum bellum mundanum incepit. Russia cum Serbia, Francia, Britanniarum Regno, etc.,? contra Germaniam, Imperium Austro-Hungaricum, Turciam, et Bulgariam bellabat.

Revolutio Februarii anno 1917 monarchiam deiecit. Die 14 Septembris anno illo administratio temporalis Russiam rem publicam rite proclamavit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Imperium Russicum spectant.