Illuvium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Illuvium est materia trans stratum terrenum, ab alio strato ad aliud per actionem aquae pluviae summota. Amotio materiae ex strato terreno est eluviatio. Transportatio materiae mechanica vel chemica esse potest. Illuviatio,[1] ratio depositionis illuvii, est transportatio per aquam adiuta modo plerumque recto, contra alluviationem, transportationem per aquam in obliquum. Deposita consequentia deposita illuvialia sunt. Cutantes sunt genus depositi illuvialis.[2]

Illuvium materiam organicam, silicatum argillam, et oxida hydra ferri et aluminii comprehendit. Illuvialia argillarum, oxidorum, et organicorum deposita in subsolo accumulant per distincta strata terrena, "strata B" vel "zonae illuviationis" digesta.

Illuviatio mechanica[recensere | fontem recensere]

Cum aqua pluvia percolans stratum terrenum sicciorem attingat, aqua ex suspensione per actionem capillariam microcanalium amovetur, subtilissima deposita (cutantes) secundum macrocanales percolationis ordinata relinquens. Exemplum notabile est Planities Mesarensis Cretae in Graecia.

Illuviatio chemica[recensere | fontem recensere]

Transportatio solutorum soli est dissolutio. Elementa solubilia deponuntur ob variationes in chemia soli, praecipue in pH soli et potentialitate reductionis per oxygenum.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni