Latinitas nondum censa

Ille mi par esse deo videtur

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Alcaeus et Sappho, a "pictore Brygi" saeculo V a.C.n. ficti

Ille mi par esse deo videtur incipit carmen a Catullo Latine saeculo I a.C.n. compositum. E poëmate Graeco recreatur (incipit Φαίνεταί μοι κῆνος ἴσος θέοισιν) a poëtria Sappho saeculo VI a.C.n. compositum. Versio Latina versús duodecim primos haud infideliter recitat. Stropha Sapphica a poëtis ambobus adhibetur.

Carmen Sapphús[recensere | fontem recensere]

Operibus Sapphús pro maximá parte deperditis, huius carminis septemdecim versús a pseudo-Longino citantur in libello cuius titulus est De sublimitate. Carmen ad puellam, nomine Brocheo, inscribitur.

Carmen Catulli[recensere | fontem recensere]

Carmen Latinum in libro Catulli Veronensis locum quinquagesimum et primum habet. Ad amasiam Lesbiam (sicut alia Catulli carmina satis multa) inscribitur. Textus tempore nostro a Carolo Orff in serie Catulli carminum ad musicam accommodatus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones carminis Sapphús
  • Theodorus Bergk, ed., Poetae lyrici Graeci, 3a ed., vol. 3 (Lipsiae: Teubner, 1882) pp. 87-90 (Graece)
  • J. M. Edmonds, ed. et interpr., Lyra Graeca, vol. 1 (Londinii, 1922) pp. 184-187 (Graece, Anglice)
Editiones carminis Catulli
Eruditio
  • Holzberg, N. 2000. Lesbia, the poet, and the two faces of Sappho: "womanufacture" in Catullus. Proceedings of the Cambridge Philological Society 46:28–44.
  • Rankin, H. D. 1976. Catullus and the beauty of Lesbia (Poems 43, 86 and 51). Latomus 35:3–11.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]