Ill Bethisad

E Vicipaedia

Ill Bethisad est inceptus historiae alius cui circa 50 participibus sunt; ab Andreo Smith[1] Neozelandensi incohatus est.

Non solum unum deverticulum ab histioria nota habet, sed multa:

Linguae artificiosae magna pars huius universi sunt. Adhuc plus quam viginti linguae participes sunt. Inter linguas eius sunt Brithenig (= Britannicum) et Wenedyk (= Venedicum). Brithenig est una ex paucis linguis artificiosis quae notam ISO 639-3 merita est.[2] Nomen Ill Bethisad ipsum Brithenig est significans universum, mutuatio translatione vocis Cambricae bydysawd (hoc est, baptizatus).

Etiam, technologia quae non in nostro universo favorata est adhuc in Ill Bethisad in usu est. Exempli causa, zeppelini adhuc adhibentur et in bello et in pace. Computatra non tam exculta sunt; abest Vallis Silicea in America Septentrionali, sed centra technologiae informaticae in Hibernia assunt.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  1. Boozer, Donald (2008). Esperanto, Elvish, and Beyond. "Meet the Conlangers." Anglice. Accessus 19. Novembri 2009.
  2. Tabula notarum ISO 639-3

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]