Latinitas nondum censa

Iesus Torrealba

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Iesus Torrealba
Res apud Vicidata repertae:
Iesus Torrealba: imago
Nativitas: 18 Maii 1958; Caracae
Patria: Venetiola

Officium

Munus: diurnarius, politicus

Consociatio

Factio: Democratic Unity Roundtable
Iesus Torrealba (media imagine) inter motus populares Venetiolanos die 18 Octobris 2014 pictus

Iesus, vulgo Jesús Torrealba (natus die 18 Maii 1958) est politicus Venetiolae et a die 23 Septembris 2014 secretarius exsecutivus coniunctionis factionum dextralium.

Iesus Torrealba Caracis natus est quo mater paterque, oppidorum Aroa et Güiripa incolae, pauperes migraverant. Pater sodalis factionis communistarum interdum incarceratus et in exsilio missus est; puer eaedem factioni usque ad annum aetatis sedecimum haesit. Historiae apud Institutum Pedagogicum Caracense, arti diurnariae apud Universitatem Centralem Venetiolanam studuit. Consociationem adiutoriam Radar de los Barríos anno fere 2000 condidit, anno 2005 in programma radiophonicum, anno 2007 in televisificum convertit. Anno 2014, Raimundo Gulielmo Aveledo a munere secretarii coniunctionis factionum sinistralium demissionem petente, Iesus Torrealba successor electus est. Quo duce hae factiones in comitiis parlamentariis die 6 Decembris 2015 vicerunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]