Iduna

Iduna[1] vel Idunna[2] (Nordice Iðunn) est dea Nordica, Asidum una, Bragii uxor, quae mala Asarum iuventutem eorum servantia in pyxide sua custodit[3].
Edda Snorronis de raptu Idunae fabulam narrat. Lokius ab aquila magna per aera trahebatur et sibi parcere orabat; aquila ista Thiassius gigas erat. Respondit Lokio se eum non amissurum, nisi Idunam cum malis sibi Lokius prodiderit; quod Lokius pollicitus est. Constituto tempore Lokius Idunnam Asgardo in sylvam aliquam elicit, simulans, se poma reperisse, quae ipsa haud dubio magni pretii existimatura esset, rogavitque, ut sua poma secum adferret et cum illis compararet. Tunc eo advenit Thiassius in aquilae forma et raptam Idunam secum avolans aufert et in Thrymheimum domum suam reducit. Asae vero Idunam e conspectu ablatam esse aegre ferebant, brevique cani et senes reddebantur. Itaque habito conventu alteri ex alis quaerebant, quid novissimo de Iduna constaret. Hoc vero novissime animadversum est, quod illa Asgardo egrediebatur, Lokio comitata. Tum Lokius prehensus et in conventum productus est, necisque aut cruciatuum minis perterrefactus. Quibus exterritus, dixit se Idunam ex Jotunheimis reducturum, si Freya exuvias accipitrinas, quai ei erant, sibi commodare vellet. lmpetratis igitur exuviis accipitrinis, septentrionem versus in Jotunheimos avolat, et die quodam venit ad villam Thiassii, qui tum piscatum exierat, sola domi remanente Iduna: quam in nucem transformatam unguibus tenuit et quantocissime avolavit. Thiassius domum reversus, cum Idunnam abesse sensisset, sumtis exuviis aquilinis Lokium volans insequitur, et stridorem aquilinum in volatu duxit. Asae vero, accipitrem cum nuce volantem aquilamque insequentem conspicati, sub munimentum Asgardi successerunt, eoque sarcinas ex ramentis runcinae comportarunt. Cum vero accipitcr intra arcem volasset seque iuxta parietem arcis demisisset, Asae ramenta runcinae subiecto igne inflammarunt; cum autem impetus aquilae in accipitre frustratae sisti non posset, flamma plumas aquilas hauriens volatum inhibuit[4].
In Iurgio Lokii (Lokasenna) dicit Lokius ut Iduna fratrem eius interfectorem amaverit, sed ignota est talis fabula et dubium est, an Lokius mentitus sit.
In Corvicinio Odini (Hrafnagaldr Óðins), carmine seriore nec satis intelligibili, Iduna dicitur Ivaldi alvi filia esse; de Yggdrassile ad inferos cecidit; moerente illa Asae exuvias lupinas ei miserunt, quibus induta mentem mutavit. Odinus Heimdallum et Bragium et Lokium ad eam misit, qui eam de fatis caeli, terrae et inferorum interrogaturi essent; sed nihil respondit, tamen plorans. Bragius eam custodire mansit, ceteri in Asgardum reverterunt, ubi Heimdallus cornu suum tollit[5].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Finnus Magnusen, Priscae veterum Borealium mythologiae lexicon... (Hauniae 1828), p. 196.
- ↑ Edda Snorronis Sturlaei. Tom. 1 (Hafniae 1848), pp. 99, 209, 211.
- ↑ Op. cit., p. 199.
- ↑ Op. cit., cap. 56, pp. 211-213.
- ↑ Finnus Magnusen, op. cit.
Nexus interni
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Iduna in Britannica (Anglice)
- Iduna in Lexico encyclopaedico Brockhaus et Efron (Russice)