Latinitas nondum censa

Ictus displosionum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Napalm Death in Hammerfest 2010 in scaena est.

Ictus displosionum[1] est ictus tympanorum ex iaz ortus, qui saepe cum metallo extremo et grindcore consociatur. Multis metalli modis variis adhibetur.[2] In definitione Adami MacGregor, "ictus displosionum plerumque comprehendit iteratam notularum sextarum decimarum figuram tempore celerrimo gestam et constanter inter tympanum bassum, tympanum laqueorum, et cymbalum vehens, strepitum, vel hi-hat divisam."[3][2] Ictus displosionum appellati sunt "displosiones percussivae insanae, minus de rhythmo per se quam mera violentia sonica."[4][5]

Traditur Napalm Death locutionem excogitavisse,[5] sed hic modus pulsandi a Dirty Rotten Imbeciles,[2] Repulsion,[6] et aliis iam tractabatur. Fiunt ictus displosionum rapidis ictibus tympani alternantibus aut congruentibus, praecipue in tympano basso et tympano laqueorum. Varia exemplaria et tempora etiam a lusoribus propriis saepe adhibentur, inter quos Eugenius Hoglan (Dethklok / Death / Dark Angel / Strapping Young Lad / Fear Factory), Alexander Hernandez (Immolation), et Flo Mounier (Cryptopsy). Alii ictuum displosionum modi comprehendunt binos tympani bassi singulumque tympani laqueorum ictum. Petrus Sandoval hoc modo saepe utitur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Napalm Death grex Anglicus blast beat locutionem Anglicam fecit,[5] quamquam hic modus pulsandi olim ab aliis adhibitus erat. Daniel Ekeroth arguit tactum displosionis primum ab Asocial, grege ictus-D Suecico, in eorum demonstratione anni 1982 adhibuisse.[7] Dirty Rotten Imbeciles ("No Sense"),[2] Sepultura ("Antichrist"),[8] Stormtroopers of Death ("Milk"),[9] Sarcófago ("Satanas"),[10] et Repulsion[6] praeterea hanc artem antequam Napalm Death ortus erat comprehenderunt. Ictus displosionum in perfunctionibus a tympanistis iazensibus decenniorum 196, 197, et 198 ortus est, inter quos Antonius Williams, Angelus Spampinato, et Sunny Murray, praecipue in eius recordatione? "Holy Ghost," in vico Greenwich die 28 Martii 1965 facta, cum Alberto Ayler. Thomas Jurek, Allmusic contributor, anno 1979 dixit Williams fuisse "verum ictus displosionum inventorem."[11][12] Anno 1969, grex Attila ictum displosionum carmini "Brain Invasion" adhibuit. Radices displosionum in hardcore punk in recordationibus "No Sense" gregis Dirty Rotten Imbeciles in eorum primo EP (1983) et "Riot Fight" gregis Beastie Boys in Pollywog Stew, eorum primo EP, inveni possunt; inter alia exempla sunt greges Heart Attack, Cryptic Slaughter, et Lärm.

Mick Harris, tympanista gregis Napalm Death, magnopere evolutionem ictus displosionis impulit, qui eo pro principali primarum compositionum musicarum proprietate uti coepit. Primus in musica metallica usus plerumque Inguaro Cavalera (Sepultura), Michaeli Browning (Morbid Angel, Nocturnus), D. D. Crazy (Sarcófago), David "Grave" Hollingshead (Repulsion), et Carolo Benante (Anthrax et Stormtroopers of Death) tribuitur.

Tandem prospere apparuerunt ictus displosionum in musica metallica in commercio, primum in albo Iova gregis Slipknot.[13]

Proprietates[recensere | fontem recensere]

Varii tympanistae variis pedum vel manuum artibus utuntur. Certi tympanistae, inter quos Georgius Kollias, solum singulo pede utuntur cum ictus displosionum faciant, cuius eventus, Anglice pushing appellatus, eis subtilitatem additam dat pedemque liberat ut plures partes addantur. Alii, inter quos Trym Torson, binis pedibus utuntur.

Exempla nonnullorum ictuum displosionum in tabulatione tympanorum qui plerumque audiuntur:

 C- x-x-x-x-x-x-x-x-|   C- x-x-x-x-x-x-x-x-|   C- x-x-x-x-x-x-x-x-|   C- x-x-x-x-x-x-x-x-|
 S- o-o-o-o-o-o-o-o-|   S- -o-o-o-o-o-o-o-o|   S- o-o-o-o-o-o-o-o-|   S- oooooooooooooooo|
 B- o-o-o-o-o-o-o-o-|   B- o-o-o-o-o-o-o-o-|   B- oooooooooooooooo|   B- o-o-o-o-o-o-o-o-|

Primum exemplum est ictus unisonus, in circulis metalli displosio mallei appellatis. Exemplum secundum usitatum ictum displosionis, reapse ictus skank quam celerrime factus. Exemplum #3 ictum displosionum monstrat cum basso duplice, in circulis metalli ictus bombae appellatum. Exemplum #4 ictum gravitatis monstrat.

Nexus interni

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 Adam MacGregor, Agoraphobic Nosebleed review, Dusted Reviews, 11 Iuni 2006. [1] Accessus 30 Maii 2013.
  3. Anglice: "the blast-beat generally comprises a repeated, sixteenth-note figure played at a very fast tempo, and divided uniformly among the bass drum, snare, and ride, crash, or hi-hat cymbal."
  4. Anglice: "maniacal percussive explosions, less about rhythm per se than sheer sonic violence."
  5. 5.0 5.1 5.2 Whitney Strub, "Behind the Key Club: An Interview with Mark 'Barney' Greenway of Napalm Death," PopMatters, 11 Maii 2006, accessum 30 Maii 2013.
  6. 6.0 6.1 Matthew Widener, "Scared to Death: The Making of Repulsion's Horrified," Decibel 46 (Augusto 2008): 63-69.
  7. Daniel Ekeroth, Swedish Death Metal (Bazillion Points Books, 2008), p. 22.
  8. Sepultura, 1985, numerus 11.
  9. Stormtroopers of Death, 1985, numerus 11.
  10. Sarcófago, 1986, numerus 10.
  11. Anglice: "true inventor of the blastbeat."
  12. Review of The Trio of Doom Live by Thom Jurek, Allmusic.
  13. Graham Ellis, "Decade of Horror," Terrorizer 184 (Iunio 2009), p. 25.