Ictis
Appearance
Ictis (nomen Graecum: Ἴκτις) fuit insula Britanniae adiacens, ad mercaturam stanni frequentata, in fontibus classicis referta. Situs huius insulae incertum est: quidam montem S. Michaelis Cornubiae fuisse censent, alii insulam Lammanam oppido East Looe adiacentem, nonnulli montem Batten iuxta Plimmutam. Quidam autem "Ictis" et "Vectis" unum nomen unamque insulam fuisse adseverant.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 5.22 (accus. Ἴκτιν)
- Plinius, Naturalis historia 4.104 (accus. "Mictim" [sic])
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "Vectis" in A. L. F. Rivet, Colin Smith, The Place-Names of Roman Britain (Londinii: Batsford, 1979) pp. 487-489
- Barry W. Cunliffe, "Ictis: is it here?" in Oxford Journal of Archaeology vol. 2 (1983) pp. 123–126 situs venalis
- Gavin de Beer, "Iktin" in Geographical Journal vol. 126 (1960) pp. 160–167
- I. S. Maxwell, "The location of Ictis" in Journal of the Royal Institution of Cornwall vol. 6 (1972) pp. 293–319
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Ictis insula" apud roman-britain.org