Jump to content

Icarus

E Vicipaedia
Haec pagina personam mythologicam tractat. Si aliud quaeris quod etiam “Icarus” appellatur, vide Icarus (discretiva).
Wikidata Icarus
Res apud Vicidata repertae:
Icarus: imago
Icarus: imago

Familia

Genitores: Daedalus; Naucrate

Memoria

Sepultura: Icaria, Grave mound of Icarus on Ikaria
Daedalus et Icarus iuxta Meyers Konversationslexikon anno 1890 impressum.
Icaria prope Samum sita.

Icarus (Graece Ἴκαρος; Etrusce Vicare) secundum mythologiam Graecam fuit Daedali et Naucratis filius. Natus Athenis cum patre in Creta retentus erat. Pater alis ad effugiendum constructis filium monuit, ne prope solem volaret. Icarus tamen, cum altius in caelo efferretur, cera pennas coniungenti liquefacta in pelagus cecidit. Quod mare etiam nunc Icarium pelagus appellatur, in quo insula quaedam sita est, quae nomen Icariae ab eo traxit.

Icari fabula inter clarissimas Metamorphoseon ab Ovidio scriptarum numeratur.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Icarum spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana Treccani Store norske leksikon Большая российская энциклопедия