Ibrahim Bassa

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Imago magni veziri Ibrahim Bassa
(Sebald Beham, typis impressa ab Ioanne Guldenmund, Vindobonae circa annum 1530)

Ebrahimus[1] sive Ibrahim Bassa[2] (ابراهیم پاشا İbrāhīm Paşa; natus circa annum 1493 prope Pargam (eo tempore Venetis tributam) in Epiro; mortuus die 15 Martii 1536 Constantinopoli), vocatus مقبول maḳbūl = gratiosus et postea مقتول maḳtūl = supplicio affectus, fuit inter annos 1523 - 1536 magnus vezirus Imperii Ottomanici. Quod Suleimani I. familiarissimus fuit, quem "fratrem" vocavit,[3] eximiis privilegiis dotatus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Josef Matuz: Süleyman der Prächtige. In: Exempla historica. Vol. 26, Francoforti 1983, p. 173ss.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Ebrahimus Bassa Eunuchus": Augerius Gislenius Busbequius, Legationis Turcicae epistolae I p. 37 editionis 1595
  2. Urkunden und Actenstücke zur Geschichte der Verhältnisse zwischen Österreich, Ungern und der Pforte .... (1532-1533), vol. 2, p. 54.
  3. Vide İsmail Hakkı Uzunçarşılı: Kanunî Sultan Süleyman’ın Vezir-i Âzamı Makbûl ve Maktûl İbrahim Paşa Padişah Damadı Değildi. In: Belleten. Türk Tarih Kurumu Basımevi, vol. 29, No. 114, mense Aprili 1965, p. 355–361 (360).


David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!