Jump to content

Ibn Sahl

E Vicipaedia
Manuscriptum tractatus optici Ibn Sahl.

Ibn Sahl[1] fuit mathematicus et physicus Persicus saeculi decimi, cuius tractatus de optica primam legis refractionis expositionem continet.

De lege refractionis

[recensere | fontem recensere]

Postquam optica Claudii Ptolemaei ad mathematicos Arabicos pervenerat, Ibn Sahl circa annum 984 tractatum de speculis comburentibus scripsit.

Roshdi Rashed historicus saeculo vicesimo invenit hunc librum iam legem refractionis exposuisse, vel potius rationem proportionalem inter duas longitudines continere, quae huic legi aequivalet[2].

  1. Non confundendus est Ibn Sahl nec cum Sahel ibn Bishr, Iudaeo, astrologo, et mathematico, qui Latine, inter alia nomina, Zahel appellatur, nec cum filio eius Ali Ibn Sahl Rabban al-Tabari.
  2. Rashed, Roshdi (1990) A Pioneer in Anaclastics: Ibn Sahl on Burning Mirrors and Lenses. Textus in JSTOR.

Nexus interni