Ibn Bibi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ibn Bībī, qui saeculo XIII exeunte floruit, e familia Persa ortus, fuit cancellarius sultanatús Rumensis, Iconii constituti. Fuit etiam auctor historiae eiusdem civitatis ab anno 1192 (quando Caichosroës I regere incepit) usque ad 1280, Persice scriptae. Textus originalis in uno libro manu scripto servatur Constantinopoli servato (Aya Sofya 2985), titulo Al-awāmir al-ʿalāʾiyya fi al-umūr al-ʿalāʾiyya. Epitome Persice mox confecta est, ab M. Th. Houtsma edita et ab H. W. Duda Theodisce versa. Epitome postea Turcice scripta est, titulo Seljukname recognita, quae in nonnullis manuscriptis servatur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones et versiones
  • M. Th. Houtsma, ed., Histoire des Seldjoucides d'Asie Mineure d'après le Seldjouknāmeh d'Ibn Bībī. Lugduni Batavorum: Brill, 1902
  • H. W. Duda, interpr., Die Seltschukengeschichte des Ibn Bībī. Hauniae: Munksgaard, 1959 (Persice, Theodisce)
  • A. S. Erzi, ed., El-Evāmirü'l-'Alā'iyye fī'l-Umuri'l-'Ala'iyye. Ancyrae, 1956 (Türk Tarih Kurumu Yayınlarından. I. Seri, no. 4a) [Editio facsimile]
Historica et critica
  • H. Crane, "Notes on Saldjūq Architectural Patronage in Thirteenth Century Anatolia" in Journal of the Economic and Social History of the Orient vol. 36 (1993) pp. 1-57
  • H. W. Duda, "Ibn Bībī" in Encyclopaedia of Islam 2a ed. (Lugduni Batavorum, 2007) vol. 3 pp. 737-738
  • Andrew S. Ehrenkreutz, "Ibn Bībī" in Oxford Dictionary of Byzantium (Oxonii: Oxford University Press, 1991) vol. 2 p. 973