Iausa

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Iausa
Cataracta Syromiatničeskij in Iausa
Longitudo 48 chm
Moles decussis 6 (in ostio) /s
Area ex qua aqua affluit 452 chm²
Principium Saeptum nationale Losinyi Ostrov
Ostium Moscus
Regio Regio Moscuensis, Moscua

Iausa[1] (Russice Яуза) est flumen in regione Moscuensi Russiae et in Moscua. Flumen magnitudine secundum Moscuae est. Postquam Neglina flumen et alia flumina parva in alveos subterraneos inclusa sunt, Iausa et Setun' solae in superficie relinquuntur.

In paludibus saepti nationalis Losinyi Ostrov (scilicet Latine Insula alcium) Moscuae adiacentibus incipit, ad septentionem fluit, sed flectitur et in meridiem fluens in Moscuam revertitur et in Moscuam fluvium inter vicos Taganka et Kitaigorod influit. Cataractam et insulam artificialem habet in Moscua. Universitas Publica Technica Moscuensis Baumaniana in ripa Iausae stat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tabula Moscuae e Civitatibus orbis terrarum Georgii Braun (Coloniae Agrippinae et Antverpiae, 1572-1618, vol. VI, Theatrum praecipuarum mundi urbium), v. hic aut hic.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 55°44′50″N 37°38′25″E, 55°54′35″N 37°53′35″E, 55°44′49″N 37°38′24″E, 55°44′51″N 37°38′26″E • GeoNames  • Encyclopædia Britannica
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iausam flumen spectant.