Iarba

E Vicipaedia

Iarba, vel Iarbas,[1] vel etiam Hiarbas,[2] in mythologia Romana est filius Iovis et cuiusdam nymphae e terra Garamantum,[3] gentis Libyae. A Didone, regina Karthaginis mythicae conditrice, spretum est, quae Aeneam maluit.[4] Scribente Iustino, Iarba rex fuit Maxitanorum,[5] Africae Septentrionalis gentis, quam Herodotus et Mazyes et Macas[6] appellat.

Praeter mythos, Iarba est Numidiae rex qui ab 84 ad 82 a.C.n. regnavit. Quapropter Ovidius poeta mythicam fabulam ut videtur renovat. Quo narrante, Iarba Numidorum rex Elissae (sive Didonis) regno occupando ultus fuerit.[7]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Pagina de Elissa, Karthaginis conditrice. (Francogallice).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. http://www.micmap.org/dicfro/search/jeanneau/iarba
  2. http://www.micmap.org/dicfro/search/jeanneau/Hiarbas
  3. Vergilius, Aeneis, IV, 198: "Hic Hammone satus rapta Garamantide nympha". Vide textum. (Latine)
  4. Vergilius, Aeneis, IV, 36-38: "despectus Iarbas / ductoresque alii, quos Africa terra triumphis / dives alit". Vide textum. (Latine).
  5. M. Iustinus Iustinus, XVIII, 6: "Cum successu rerum florentes Karthaginis opes essent, rex Maxitanorum Hiarbas decem Poenorum principibus ad se arcessitis Elissae nuptias sub belli denuntiatione petit". Vide textum. (Latine)
  6. Herodotus, Historiae, IV, 191: "Τὸ δὲ πρὸς ἑσπέρης τοῦ Τρίτωνος ποταμοῦ Αὐσέων ἔχονται ἀροτῆρες ἤδη Λίβυες καὶ οἰκίας νομίζοντες ἐκτῆσθαι, τοῖσι οὔνομα κέεται Μάξυες. . . . Φασὶ δὲ οὗτοι εἶναι τῶν ἐκ Τροίης ἀνδρῶν". Vide textum. (Graece, Francogallice).
  7. Ovidius, Fasti, III, 551-554: "protinus invadunt Numidae sine vindice regnum, / et potitur capta Maurus Iarba domo, / seque memor spretum / 'thalamis tamen' inquit 'Elissae / en ego, quem totiens reppulit illa, fruor.'" Vide textum. (Latine).