Jump to content

Iamuna (Bangladesa)

E Vicipaedia
Haec pagina de bracchio Brahmaputrae narrat. Si accolam Gangis quaeris, vide Iamuna.
Iamuna
Pons Bangabandhu(d) trans Iamunam
Longitudo205 chm
Decursus aquae40 000 /s
FonsBrahmaputra prope Bahadurabadum
OstiumPadma (Ganges)
RegioBangladesa

Iamūna[1] (Bengalice যমুনা, Jômunā) est magnum Bangladesae flumen, olim bracchium Brahmaputrae fluminis, sed post terrae motum anni 1752 eius alveus principalis. Pars est delta Gangis et Brahmaputrae communis. Prope ad urbem Bahadurabadum oritur, ubi Brahmaputra in Iamunam et Brahmaputram Priscam dividitur, circa 200 chm fluit et cum Padma flumine (quod est alveus Gangis principalis) confluit; sed interdum solum amnis communis, qui a confluentia Iamunae et Gangis alvei principalis nomine Padma appellatur. Urbes Sirajganj et Bhuapur in alteras ripas Iamunae sitae sunt, a ponte Bangabandhu magno anno 1998 coniunctae.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 25°18′26″N 89°43′4″E, 23°48′42″N 89°45′2″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon