Iambe

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Iambe (Graece Ἰάμβη) in mythologia Graeca fuit Threissa, filia Panos et Echoi et servus Metaneirae, uxoris Hippothoontis. Erant praeterea qui eam servum Celei, regis Eleusinis, appellarent. Iambe est Graeca festivitatis et poesis dea, cuius ioci obsceni Demetrem, filiae Persephonae maerentem, erexerunt. Immoderata feriarum Demetris in Attica habitarum hilaritas Iambae tributa est, quod traditur Demeter, cum errabunda filiam petens Atticam adveniret, iocis Iambis erecta fuisse.[1] Ferebatur ea poesi iambicae dedisse nomen, cum alii eam se ob suas orationes trucidantibus suspendisse, alii autem Demetrem saltatione metro iambico constituta erexisse dicerent.[2] Avus Iambis est deus Hermes.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Horn. Hymn, in Cer. 202; Apollod. i. 5. § 1; Diod. v. 4; Phot. BibL Cod. 239. p. 319, ed. Bekker; Schol. ad Nicand. Aleodph, 134.
  2. Eustath. ad Horn. p. 1684. [L. S.]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!
stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!
Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!