Iacobus Theodorus Tabernaemontanus

E Vicipaedia
Wikidata Iacobus Theodorus Tabernaemontanus
Res apud Vicidata repertae:
Iacobus Theodorus Tabernaemontanus: imago
Iacobus Theodorus Tabernaemontanus: imago
Nativitas: 1522; Bad Bergzabern
Obitus: 24 Augusti 1590; Heidelberga

Iacobus Theodorus, qui se saepe Tabernaemontanus cognominavit (Tabernae Montanae(de) natus anno circiter 1522, mortuus Heidelbergae mense Augusto 1590) fuit herbarius et medicus Germanus. Medicinae apud universitates Patavinam et Montispessulanensem studuit, hic discipulus Rondeletii, mox autem familiaris et discipulus Hieronymi Tragi. Apothecarius Vissemburgensis, medicus municipalis Wormatiae, medicus privatus Philippi II(de) comitis Nassoviae necnon Marquarti episcopi Spirensis meruit. Tardius alumnus universitatis Heidelbergensis factus est.

Opera[recensere | fontem recensere]

Gewisse Practick (editio 1564): titulus
Ein new Artzney Buch (1582): titulus

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Iacobum Theodorum Tabernaemontanum spectant (Tabernaemontanus, Jacobus Tabernaemontanus).

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!