Iacobus Michael Kacian

E Vicipaedia
(Redirectum de Iacobus Kacian)
Jump to navigation Jump to search
Iacobus Kacian medio Septembri 2007 Kumamoto in urbe Iaponiae.

Iacobus Michael (Jim) Kacian (natus James Michael Kacian Vigorniae Massachusettae die 26 Iulii 1953) est poeta haicu peritus, editor, publicator, et orator Americanus. Londinii, Nashville, Bridgtoniae Cenomannicae habitavit, ac nunc Wintoniae Virginiae habitat.

Red Moon Press ('Prelum Lunae Rubrae') anno 1993 condidit, annoque eodem South by Southeast, periodicum haicuanum, edere coepit.[1] Red Moon Press est maxima domus editoria poematum haicu et librorum haicu dicatorum extra Iaponiam.[2]

Ab Augusto ad Novembrem 2000, Kacian novem civitates visitavit—quae sunt Britanniarum Regnum, Slovenia, Macedonia, Bulgaria, Romania, Malaesia, Nova Zelandia, Australia, Iaponia—haicu mundanum promovens.[3]

Opera[recensere | fontem recensere]

Commentarii[recensere | fontem recensere]

  • "Tapping the Common Well" (praefatio) in Knots: The Anthology of Southeastern European Haiku Poetry Red Moon Press, 1999, ISBN 9789619071502.
  • "Beyond Kigo—In Due Season" in Acorn Supplement #1 (2000), ISSN 1521-138X.
  • "Van Gogh's Shoes" in Valley Voices 8:1, ISSN 1553-7668.

Libri poematum[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De historia periodici, South by Southeast.
  2. Breen et Lyman 2003: 314.
  3. Gilbert 2003.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]