Iacobus Iosephus Orliński

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Iacobus Iosephus Orliński
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 8 Decembris 1990; Varsovia
Patria: Polonia

Officium

Munus: opera singer

Iacobus Iosephus Orliński (natus Jakub Józef Orliński Varsaviae die 8 Decembris 1990) est cantor operaticus, voce contratenor, Polonicus.

Vita et cursus[recensere | fontem recensere]

Orlinski cursum musicum in Gregoriano coepit, choro marum a Berenice Jozajtis ducto, ubi in Polonia peregreque perfungebatur.[1] Alumnus Universitatis Musicae Friderici Chopin ab anno 2009 discipulus erat Annae Radziejewska.[2][3] Discipulus praeterea concentibus ab Universitate Musicae Friderici Chopin et Academia Nationali Artis Dramaticae Alexandri Zelwerowica Varsoviae ordinatis interfuit. Ex anno 2012 sodalis est Academiae Operaticae Theatri Maximi Varsoviae, et ab 2015 ad 2017 in Schola Juilliardiana ab Editha Wiens doctus est.[4] Interea in Polonia partes Cupidi in Venus et Adonis Ioannis Blow et Narcissi in Agrippina Handelii egit. Cum in Germania esset, partes personae Ruggieri in Alcina Handelii Aquisgrani et Cotbusii egit,[5] et carmina selecta Henrici Purcell in Opera Lipsiensi cecinit.

In Aula Carnegiana et Aula Tulliana apud Sedem Lincolnianam Artium Activarum Novi Eboraci perfunctus est, avide a censoribus diarii The New York Times recensus.[6] Inter res quas cecinit sunt Messiah Handelii cum Musica Sacra et Societate Oratoriorum Neoeboracensi.[7] Etiam cecinit cum Opera Juilliardiana in Flight, opera Ionathan Dove. Anno 2017, partes Ottonis in Agrippina Handelii cecinit cum La Serenissima: Music and Arts from the Venetian Republic. Interfuit in festis Handelianis Carolsruhae, ubi Nisi Dominus Antonii Vivaldi partesque Dixit Dominus Handelii cecinit. Eodem anno, primo apparuit apud Festum Aquiarum Sextiarum in Erismena, opera Francisci Cavalli. Tempore 2017–2018 debut faciet apud Operam Francofurtensem, partes Rinaldi in Rinaldo Handelii cantans.[8]

Breakdancing[recensere | fontem recensere]

Orlinski, summus athleta breakdancing, est sodalis gregis Skill Fantastikz Crew, communis saltationi breakdancing dicati.[9]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]