Iacobus Iosephus Deglimes

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Viri Boni Axiomata, liber Iacobi Iosephi Deglimes, 1816.
Ars Poetica Bolaei a Iacobo Iosepho Deglimes in latinum versibus versa, 1817.

Iacobus Iosephus Deglimes (natus Bruxellis anno 1778; mortuus Wavriae anno 1828) fuit poeta Latinus Belgicus. Didicit primum in collegio Bruxellensi, nuncupato Theresiano quia ab imperatrice Maria-Theresia conditum est. Habuit etiam breve munus politicum et burgimagister fuit ab anno 1808 ad annum 1813 municipii Sancti Iudoci ten Hoye (vulgo Saint-Josse-ten-Noode) in suburbio Bruxellensi. Fuit principalis Collegii Thenarum (vulgo Tirlemont et Tienen).

In Latinum reddidit versibus hexametris Artem Poeticam Bolaei[1].

Una cum Iohanne Baptista Camberlyn et Iohanne Dominico Fuss inter tres meliores coaevos poetas latinos numerartur qui quasi Trias Poetica Belgica tunc temporis possunt nominari.

Eius opera[recensere | fontem recensere]

  • 1816: Les maximes de l'honnête homme, (Viri boni axiomata) traduites en vers latins par J. D. G., à l'usage de la jeunesse, Bruxelles, de l'imprimerie de P.J. De Mat, Grand'Place, 1816.
  • 1817: L'art poétique de Boileau. Traduction en vers latins par Jacq. Jos. Deglimes, principal du collège de Tirlemont, dédiée a Mr. Jean-Baptiste Lesbroussart, professeur de rhétorique au Colège Royal de Bruxelles, et membre de l’Académie de la même ville, Bruxellis, P.J. De Mat, imprimeur de l'Académie Royale, 1817.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plures alii auctores in Latinum verterunt Artem Poeticam Bolaei, inter quos notavimus:
    • 1804: traduxit in latinum versibus, presbyter (abbé) PAUL, Lugduni (Lyon), proeliis Tournachon- Molin , 1804, in-8, 5 fr.
    • 1817: traduxit in latinum versibus, Jacobus-Josephus DEGLIMES (coram textu originali), Bruxellis, 1817, in-8 , 2 fr.
    • 1820: traduxit in latinum versibus, presbyter (abbé) J.-A. CHAMBONNET (coram textu originali), Parisiis, Belin-Leprieur, 1820, in-8.
    • 1822: traduxit in latinum versibus, J.-J. LAVAL (coram textu originali), Parisiis, Delalain, 1822 , in-12, 2 fr. 5o c.