Jump to content

Iacobus David Vance

E Vicipaedia

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.

Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Wikidata Iacobus David Vance
Res apud Vicidata repertae:
Iacobus David Vance: imago
Iacobus David Vance: imago
Iacobus David Vance: subscriptio
Iacobus David Vance: subscriptio
Nativitas: 2 Augusti 1984; Middletown
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: James Donald Bowman

Familia

Coniunx: Usha Vance
Proles: Ewan Vance, Mirabel Vance, Vivek Vance

Iacobus David Vance (Anglice JD Vance,[1] plenius James David Vance, natus die 2 Augusti 1984 nomine Bowman, olim ob adoptionem Hamel adpellatus[2]) est Vice Praeses Civitatum Foederatarum, olim in senatu Civitatum Foederatarum Americae, sc. senator Civitatis Ohii, atque auctor libri Hillbilly Elegy.[3]

Anno 2024 Donaldus Trump, iam praeses Civitatum Foederatarum quadragesimus quintus,[4] eum selegit, factione Republicanā acceptante, candidatum praesidis vicarii.[5]

Politicus habetur severos mores servans: recusat enim abortum,[6] nuptias eorum qui homines eodem sexu amant,[7] atque retentionem armorum.[8] Insuper recusat auxilium militare Ucrainae allatum.[9]

Studiis scholae confectis, ad exercitum Civitatum Foederatarum accessit, ubi abs anno 2003 usque ad annum 2007 miles meruit.[10]

Deinde in universitate Ohiensi philosophiae et scientiae civili et philosophiae studuit summaque cum laude baccalaureus discessit.[11]

Anno 2016 librum Hillbilly Elegy scripsit, ubi de vita sua narravit.[12]

Postea Timotheum Ryan, Ohii candidatum factionis Democraticae, superavit ac senator Ohii factus est.[13]

Quamquam antea Donaldum Trump putavit hominem nimis periculosum,[14] postremo maxime ei favit[15], atque anno 2024 a Republicanis factus est vicarii praesidis candidatus.[16]

Ferme anno 2011 Vance Usham Chilukuri cognovit,[17] quam anno 2014 uxorem duxit.[18]

Nunc liberi tres ei sunt, quorum nomina sunt Ewan, Vivek, Mirabelque.[1]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Den store danske Deutsche Biographie  Congressus Civitatum Foederatarum
Vicimedia Communia plura habent quae ad Iacobum Davidem Vance spectant (J. D. Vance, JD Vance).