Jump to content

Iacobus Bradleius

E Vicipaedia
Wikidata Iacobus Bradleius
Res apud Vicidata repertae:
Iacobus Bradleius: imago
Iacobus Bradleius: imago
Nativitas: Martius 1693; Scireburna
Obitus: 13 Iulii 1762; Chalford
Patria: Britannia

Memoria

Sepultura: Church of the Holy Trinity

Iacobus Bradleius[1] (Anglice James Bradley), natus Sherborne in vico prope Cheltenhamiam die incerto inter annos 1692 et 1693; mortuus Chalfordiae in oppido die 13 Iulii 1762) fuit clericus et astronomus Anglicus.

Post eruditionem scholarem annis ab 1711 ad 1717 Oxoniae theologiae studebat; anno 1718 clericus institutus est. Illo tempore etiam res astronomicas colebat. Anno 1721 in universitate Oxoniensi professor nominatus est, ubi lectiones in "philosophia experimentali", quod res scientiarum naturalium est, reddit. Anno 1742 Edmundum Halley astronomum regalem in officio secutus est.

Anno 1725 Bradleius aberrationem lucis ad stellam Gamma Draconis et postea nutationem axis telluris notavit. Cum instrumento, quod quadrans muralis vocatur, in speculam Grenovicensi per duodecim annos positiones circa quattuor milia stellarum mensuravit. Propter huius operis diligentiam Fridericus Gulielmus Bessel posterea ex eis datis catalogum creare potuit sub titulo Fundamenta Astronomiae.[2]

Bradleius societatis Regalis Societas Londini sodalis fuit ab anno 1718. Praeterea Academiae Scientiarum Borussica et Academiae Scientiarum Francicae et Academia Scientiarum Russicae sodalis erat.

  1. Cf. Halleius, Edmundus (). Tabulae astronomicae. Londinii: Gulielmus Innys. p. ii: “Inclinationis axis terrae, quas omnes, mirā in observando industriā pariter ac sagacitate, primus detexit summus ille astronomus Rev. Jacobus Bradleius.”
  2. F. W. Bessel (1818): Fundamenta Astronomiae pro anno MDCCLV deducta ex observationibus viri incomparabilis James Bradley in specula astronomica Grenovicensi, per annos 1750–1762 institutis. Regiomonti 1818.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Iacobum Bradleium spectant.