Hypomenorrhoea

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Hypomenorrhoea est menstrui sanguinis profusio perquam brevis aut exigua. Cui contraria est hypermenorrhoea vel potius menorrhagia.

Quibusdam feminis, dum menstruant, proprium esse videtur minus sanguinis profluvium. Quae deminutio nativa esse potest: si inquisitum erit, etiam mater aut soror feminae inveniatur minore sanguine menstruare. Graviditas in huiusmodi profusione menstrua plerumque fieri potest. Infecunditas enim ex aequo in feminas naturaliter menstruantibus incidit. Menstrua exigua hormonalibus methodis anticonceptivis effici solent, sicut pilulis anticonceptivis aut cochleis intrauterinis hormona emittentibus.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Carlson, Karen J., MD; Eisenstat, Stephanie A., MD; and Ziporyn, Terra, PhD (2004). The New Harvard Guide to Women's Health. Harvard University Press. pp. 384. ISBN 0-674-01282-8