Jump to content

Hyperia galba

E Vicipaedia

Subphylum : Crustacea 
Classis : Malacostraca 
Ordo : Amphipoda 
Familia : Hyperiidae 
Genus : Hyperia 
Species : H. galba 
Hyperia galba 
(Montagu, 1815)[1]  
Synonyma
Hyperia latreille Milne-Edwards

Hyperia galba est species zooplanctonis, amphipodum familiae Hyperiidarum.[2][3]

Haec species ad 1.2 centimetra longa crescit, corpore rotundo et perlucido, colore fusco pallido. Una ex notissimis huius speciei proprietates est oculi permagni et virides, qui totum capitis latus implent, quod caput ipsum est breve et rotundum. Ambo caput et thorax sunt abdomini pinguiora, praecipue in feminis. Gnathopoda sunt simplicia.[4] Speciei sunt antennae filiformes, brevissimae in feminis longaeque in maribus.[4] Pereion in latere et dorso est rotundum, profundum, aliquantulum lateraliter compressum.

Distributio geographica

[recensere | fontem recensere]

Hyperia galba pervulgata in Mari Germanico est.[5]

Haec species inter medusozoa habitare solet, quibus generum Rhizostomatis et Aureliae aliisque intra classim scyphozoorum non exclusis.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • WoRMS: Marine Species • INPN France