Hydrargyrum
| ||||||
| Proprietates generales | ||||||
|---|---|---|---|---|---|---|
| Nomen, Symbolus, Numerus Atomicus | hydrargyrum, Hg, 80 | |||||

Hydrargyrum[1][2][3] (neolog.) vel modo classico hydrargyrus[4][5][6] (a Graeco ὑδράργυρος 'argentum aquatile'[7]), sive argentum vivum,[8] nam apud antiquos hydrargyrum ad artificiosum hydrargyrum referebatur,[9] est elementum chemicum systematis periodici, cui numerus atomicus est 80 et symbolum Hg. In grege duodecimo et periodo sexta systematis periodici ponitur. Eius massa atomica 200.59 valet (120 aut 121 neutrones et 80 protones) et eius configuratio electronica notatur 5d106s2. Temperatura qua liquidum fit: -39 gradus Celsiani. Qua gas fit: 357 gradus Celsiani. Massa per volumen: 13,55g/cm3. Gradus oxidationis soliti: +1 aut +2. Metallum transitionis grave, densius plumbo, toxicum, argento concolor est.
Hydrargyrum, solum ex omnibus metallis, in temperatura qua vita humana agitur liquidum est,quocirca ad thermometra fabricanda maxime idoneum invenitur. Porro cum compluribus metallis, excepto ferro, componi potest quod dentistis ad dentes obturandos maxime idoneum visum est: nam mixtura argenti, stanni, cupri hydrargyrique uti solent[10].
De purificatione
[recensere | fontem recensere]E sulphido hydrargyri (HgS), quod minerale Theophrastum[11] secuti cinnabar hodie appellare solemus sed Plinius et Dioscorides nonnumquam ei nomen minium[12] dabant, extrahi solet hydrargyrum. Minerale in aere calefaciunt secundum reactionem infrascriptam:
- HgS(s) + O2(g) → Hg(g) + SO2(g)
De veneno biologico
[recensere | fontem recensere]Vapor hydrargyri et composita organica hydrargyri (in primis methylhydrargyrum[13]) venenum hominibus periculosum esse magis magisque cognoscuntur[14]. Etenim etiam si parvam copiam ingeras in organismis cumulatur et systemata nervosum et immunitarium renesque laedet. Praeter eos homines qui hydrargyro in artificio suo obnoxii sunt plerique crustaceis piscibusque marinis edendis contaminantur[15]. Ita hodie a sanitatis auctoribus vulgo praecipitur ne thunni carnem saepius comedas quia ille piscis summa alimentaria concatenatione positus est atque in corpore suo praedarum venenum cumulat[16].
In medicamentis antiquitus adhibebatur hydrargyrum, dissuadente tamen Plinio qui venenum esse iam sciebat[17].
Anno 2013 pactio Minamata de hydrargyro a Nationibus Unitis sancta est, quae valere coepit die 16 Augusti 2017 ad usum huius metalli minuendum.[18]
In alchemia
[recensere | fontem recensere]Ab alchimistis plerumque azoc et (filius) mercurius vocabatur.[19]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Peter van der Krogt, "Elementa chemica".
- ↑ "Hydrargyrum." (pp. 21 apud Google Books).
- ↑ "Quecksilber: hydrargyrum, i, n (us, i, m)" apud Lexicon Latinum hodiernum.
- ↑ Cfr. “hydrargyrus” apud C. T. Lewis et C. Short (1879). A Latin Dictionary. Oxoniae: Oxford University Press.
- ↑ Cf. “hydrargyrus” apud F. Gaffiot (1934). Dictionnaire illustré latin-français. Hachette. p. 759.
- ↑ Cfr. “hydrargyrus” apud Forcellini, Aegidium; Furlanetto, Iosephum red.; Corradini, Franciscum cur.; et Perin, Iosephum cur. (1733-1965). Lexicon Totius Latinitatis. Tom. II [PDF]. Bononiae: Arnaldus Forni. p. 691: "Masculini generis esse diximus, quia eodem genere apud Graecos est. Nam ex Plinii locis infra cit. nihil certi colligitur.".
- ↑ Argentum liquidum apud Isidorum (Etymologiae 16.19.2).
- ↑ Plin. Nat. 33, 32, 100.
- ↑ Plin. Nat. 33, 41, 123.
- ↑ Le mercure du plombage dentaire : dangereux ou pas ? "An hydrargyrum in obturamentis dentariis periculosum sit".
- ↑ Cui primam descriptionem debemus in tractatu Περὶ λίθων.
- ↑ Haec appellatio hodie tetroxidum plumbi (Pb3O4) designat.
- ↑ Young-Seoub Hong, Yu-Mi Kim, Kyung-Eun Lee. "Methylmercury Exposure and Health Effects", J Prev Med Public Health, 2012:353–363.
- ↑ Ordo mundi sanitarius de hydrargyro. Cf Conventio "Minamata" dicta (2013).
- ↑ Anses. Maodian Liu, Qianru Zhang, Taylor Maavara et Shaoda Liu, « Rivers as the largest source of mercury to coastal oceans worldwide », Nature Geoscience, 2021: 672-677.
- ↑ De scandalo mercuri in thunno hodie vendito Science&Vie (2026).
- ↑ XXXIII.141: quod cum venenum esse conveniat, omnia, quae de minio in medicinae usu traduntur, temeraria arbitror, praeterquam fortassis inlito capiti ventrive sanguinem sisti, dum ne qua penetret in viscera ac volnus attingat; aliter utendum non equidem censeam. Minium enim sulphidum hydrargyri appellabat.
- ↑ Nomen pactionis apud Minamata, urbem praefecturae Kumamoto in Ximo, ubi pollutio pessima hydrargyri causa fuit saeculo XX.
- ↑ Dictionary of Medieval Latin from British Sources, s.vv. "azoc" et "Mercurius"
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]
- L. Bensefa-Colas, P. Andujar, A. Descatha. "Intoxication par le mercure", La Revue de Médecine Interne, 2011: 416-424
- Corinne Grand, Marie Karn-Schenck. "Le mercure : un produit chimique encore utilisé", Archives des Maladies Professionnelles et de l'Environnement, 2018: 377
- Kawan F. Kayani et Sewara J. Mohammed. "Mercury in aquatic environments: toxicity and advances in remediation using covalent organic frameworks", Materials Advances, 2025: 3371-3385
- K. Grace Pavithra, P. SundarRajan, P. Senthil Kumar, Gayathri Rangasamy. "Mercury sources, contaminations, mercury cycle, detection and treatment techniques: A review", Chemosphere, 2023: 13731
- Paloma de Almeida Rodrigues, Rafaela Gomes Ferrari, Luciano Neves dos Santos, Carlos Adam Conte Junior. "Mercury in aquatic fauna contamination: A systematic review on its dynamics and potential health risks", Journal of Environmental Sciences, 2019: 205-218
- Alfonso Saiz-Lopez, Carlos A. Cuevas, A. Ulises Acuña, et alii. "Role of the stratosphere in the global mercury cycle", Science Advances, 2025.
- Sun, R., Yuan, J., Sonke, J.E. et al. "Methylmercury produced in upper oceans accumulates in deep Mariana Trench fauna", Nature Commununications, 2020: 3389
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Vicimedia Communia plura habent quae ad hydrargyrum spectant
- Hoc elementum apud Patreon: periodic videos
|
1 H 2 He 3 Li 4 Be 5 B 6 C 7 N 8 O 9 F 10 Ne 11 Na 12 Mg 13 Al 14 Si 15 P 16 S 17 Cl 18 Ar 19 K 20 Ca 21 Sc 22 Ti 23 V 24 Cr 25 Mn 26 Fe 27 Co 28 Ni 29 Cu 30 Zn 31 Ga 32 Ge 33 As 34 Se 35 Br 36 Kr 37 Rb 38 Sr 39 Y 40 Zr 41 Nb 42 Mo 43 Tc 44 Ru 45 Rh 46 Pd 47 Ag 48 Cd 49 In 50 Sn 51 Sb 52 Te 53 I 54 Xe 55 Cs 56 Ba 57 La 58 Ce 59 Pr 60 Nd 61 Pm 62 Sm 63 Eu 64 Gd 65 Tb 66 Dy 67 Ho 68 Er 69 Tm 70 Yb 71 Lu 72 Hf 73 Ta 74 W 75 Re 76 Os 77 Ir 78 Pt 79 Au 80 Hg 81 Tl 82 Pb 83 Bi 84 Po 85 At 86 Rn 87 Fr 88 Ra 89 Ac 90 Th 91 Pa 92 U 93 Np 94 Pu 95 Am 96 Cm 97 Bk 98 Cf 99 Es 100 Fm 101 Md 102 No 103 Lr 104 Rf 105 Db 106 Sg 107 Bh 108 Hs 109 Mt 110 Ds 111 Rg 112 Cn 113 Nh 114 Fl 115 Mc 116 Lv 117 Ts 118 Og | |

