Hydnum repandum

E Vicipaedia

Classis : Agaricomycetes 
Ordo : Cantharellales 
Familia : Hydnaceae 
Genus : Hydnum 
Species : H. repandum 
Hydnum repandum 
(L.) 1753  

Hydnum repandum[1] est fungus edulis generis Hydni familiae Hydnacearum.

Fungus colore gilvo vel ravo ab Iulio mense ad Octobrem in silvis gignitur. Mycorrhizam cum radicibus piceae, pinus, quercus, fagi componit. Pileos ad 12 cm diametro habet. Stipites altitudinis ad 7 cm sunt et sursum sensim incrassantur et cum pileis concreti sunt, ut finis nulla appareat. Hymenophorum Hydni repandi ex aculeolis constat (unde et fungi erinacei nomen habet).

In Eurasia septentrionali et America Septentrionali gignitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vel Dentinum repandum, Fungus erinaceus, Hydnum flavidum, Hypothele repanda, Tyrodon repandus, Sarcodon repandus.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Hydnum repandum spectant.
Vide "Hydnum repandum" apud Vicispecies.
Situs scientifici:  • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • IUCN Red List • INPN France

Haec stipula ad mycologiam spectat. Amplifica, si potes!