Hvaena

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Hvaenae et Uraniburgi tabula a Gulielmo Blaeu[nl] facta (1663)

Vide etiam paginam discretivam: Venusia (discretiva)

Hvaena vel Venusia[1] (Suecice Ven, Danice Hven) est insula Suecica in freto Oresundico. Uraniburgum Tychonis Brahe Hvaenae situm erat. Tychone a Christiano IV expulso aedificia destructa sunt; nunc partim restituta. Asteroides 379 Huenna et 499 Venusia nomine insulae appellantur.

Anno 1668 insula adhuc Danica secundum pactum Roskildiae Suecica facta est. Saeculis XIX et XX argilla Hvaenae ad lateros producendos effodiebatur. Tuna urbs et vici aliquot in insula siti sunt. Ecclesia sancti Iacobi in parte insulae occidentali saeculo XIII aedificata est. Quattuor phari Hvaenae sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tabulam vide.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 55°54′21″N 12°41′42″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon