Humanistica Lovaniensia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Bibliotheca Universitatis Catholicae Lovaniensis, ubi Humanistica Lovaniensia editur

Humanistica Lovaniensia est periodicum et nomen seriei libellorum qui ab Universitate Catholica Lovaniensi eduntur et qui tractant de litteris neo-latinis.

Periodicum primum anno 1928 editum est et interdum usque ad annum 1961 curante Domino De Vocht, sacerdote eruditissimo, et eius primi fasciculi praecipue de historia humanismi in veteri Universitate Lovaniensi deque Collegio Trilingui tractabat. Post annum 1968 unum volumen sed spississimum singulis annis editur, scriptiunculas et editiones textus Latinorum continens, necnon bibliographiam omnium scriptionum de litteris neo-latinis alicubi editarum.

Libelli in serie cui nomen Supplementa Humanistica Lovaniensia ab eisdem doctis eduntur; vigesimus-octavus fasciculus anno 2011 apparuit. Illa Companion to Neo-Latin Studies, a Iosepho Ijsewijn et Theodorico Sacré edita, in hac serie apparuit (tomus 1, anno 1990, qui numerus V seriei est; tomus 2, anno 1998, numerus 14).

Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.