Huldericus Tukur

E Vicipaedia
Huldericus Tukur anno 2009

Huldericus (Germanice: Ulrich) Tukur (natus nomine Ulrich Gerhard Scheurlen die 29 Iulii 1957 in oppido Viernheim/Hassia) histrio et musicus Theodiscus est.

Iuventus et institutio[recensere | fontem recensere]

Tukur anno 1977 in oppido Großburgwedel apud Hannoveram testimonium maturitatis accepit atque deinde Tubingae litteris Germanicis et Anglicis atque historiae studebat. Ab anno 1980 Stutgardiae apud scholam histrionum studebat.

Histrio et musicus[recensere | fontem recensere]

Ulricus Tukur cum grege sua musicorum

Ab anno 1983 Heidelbergae in theatro actor operam dedit. Mox et televisionis et pellicularum actor fuit, inter alia et in Das Leben der Anderen, in qua dictatura et vigilum clandestinum Rei publicae Democraticae Germanicae facinora demonstrantur. Etiam musicus est et cum grege sua (Ulrich Tukur & die Rhythmus Boys) canit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Huldericus Tukur spectant (Huldericus Tukur, Ulrich Tukur).

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!