Huc usque me miseram!
| Huc usque me miseram! | |
|---|---|
| Numerus | CB 126 |
| Argumenta | amor |
| Lingua | lingua Latina mediaevalis |
“Huc usque me miseram” est initium carminis a discipulis vagantibus Latine scripti, quod in codice Carminum Buranorum sub numero CXXVI reperitur,[1] una ex celeberrimis lamentationibus femineis poeseos lyricae medii aevi, quae inter carmina generis chanson de femme numerari potest; in his carminibus vox narrans est feminea, quae amatorium fletum exprimit.[2]
Textus
[recensere | fontem recensere]Annotationes ad textum
[recensere | fontem recensere]- ↑ In Bibliotheca Augustana ‘pulsar’ legitur. Sunt tamen qui multo rectius legunt ‘pulsat’ et non ‘pulsar’: cfrn. necnon Bisanti, 2011. Revera ‘pulsar’ lapsus calami manifestus est.
- ↑ Nonnulli editores metri causā “<Iam>” addunt. Cfr. Bisanti, 2011, p. 134.
Descriptio
[recensere | fontem recensere]Hoc carmen, in sectione amatoria codicis servatum, est planctus puellae quae propter graviditatem extra nuptias conceptam magna diffamatione et poenis domesticis afficitur. Vox lyrica dolorem exprimit mulieris quae, dolo amato, nunc a parentibus castigatur et a vicinis deridetur, cum status eius iam occultari non possit.[1]
Argumentum praecipue in desperationem vertitur quia amasius, metu patris puellae pulsus, in Franciam exulavit. Poeta modis miserabilibus describit quomodo puella sola relicta sit in ore omnium, monstrans sociales consequentias amoris carnalis in societate mediaevali per stilum simplicem sed affectuosum.[1]
Investigatio critica
[recensere | fontem recensere]CB 126 ad gregem carminum pertinet (a CB 126 usque ad CB 131) quae, quamvis inter carmina amatoria numerentur, manifesto genere ludibrio ac satira propria distinguuntur.[3]. Hoc in carmine querela puellae gravidae fingitur, qua re argumentum alioqui tragicum in severum sociale ludibrium convertitur.[4].
Carmen constat ex tredecim brevibus strophis(en), quae vitam puellae gravidae et a dilecto deinde relictae narrant.[5] Textus ordinem logicum sequitur, qui a confessione status incipit et ad dolorem propter absentiam comitis pervenit.[6] Tredecim strophae constant ex tribus septenariis rhythmicis cursu trochaico.[7] Schema rimarum accurate elaboratum est et totum in rimis proparoxytonis(en) nititur.[7] In primis octo strophis, schema plerumque rima geminata in prioribus duobus versibus utitur, dum tertius versus ad sequentes strophas remittit.[7] In codice manu scripto Burae Sancti Benedicti, manus posterior refrenum? addidit (Eya / qualia / sunt amoris gaudia), quod docti viri alienum et fortasse ironicum existimant, quapropter id ex editionibus criticis(en) expungere solent.[8]
Argumentum fundamentale carminis est puellae solitudo.[9] Cum enim illa graviditatem celare non iam possit (res mea tandem patuit), vitam solitariam agere cogitur.[9] Quoties domo egreditur, ab omnibus aspicitur "quasi monstrum fuerim" et digito notatur.[10] Stropha nona efficaciter depingit quomodo illa iam "in fabula et in ore omnium" facta sit, quod est topos litterarius cum exemplis biblicis classicisque (praesertim Ovidianis) congruens.[11]
Argumentum saepe repetitum est crudelitas in domestico pariete accepta: mater eam verberat (mater me verberat) et pater eam contumeliis afficit (pater improperat), magis de hominum iudicio solliciti quam de filiae miseria.[12]
Extrema carminis pars dolori ob amati absentiam dicata est.[6] Secundum textum, iuvenis in Franciam confugisset ut patris puellae saevitiam vitaret.[6] Nihilominus, quidam eruditi putant exilium causam fictam esse ut iuvenis officia sua declinaret.[13]
Critici elegantiam formae una cum sermonis simplicitate saepe laudaverunt, quae profundam explorationem animi sinit.[14]
- Margarita Goethii: Proposita est comparatio gravis inter puellam carminis CB 126 et Margaritam (Gretchen) in Goethii Faust descriptam; ambae enim victimae sunt seductionis quae ad solitudinem et socialem contemptum ducit.[15]
- Rota Veneris: Multae sunt similitudines rerum ac verborum inter hoc carmen et Epistolam mulieris praegnantis in Boncompagni de Signa Rota Veneris (1194-1195) contentam, quamvis certa necessitudo inter duos textus probari non possit.[16] Uterque textus tumorem ventris, amissionem honoris et discrimen inter praeteritam felicitatem praesentemque dolorem describit.[17]
Notae
[recensere | fontem recensere]- 1 2 3 4 Carmina amatoria 123–154.
- ↑ Bisanti, 2011, p. 132, 139.
- ↑ Lehtonen, 1995, p. 18.
- ↑ Lehtonen, 1995, pp. 18-19.
- ↑ Bisanti, 2011, pp. 132–133.
- 1 2 3 Bisanti, 2011, p. 137.
- 1 2 3 Bisanti, 2011, p. 134.
- ↑ Bisanti, 2011, pp. 133–134.
- 1 2 Bisanti, 2011, p. 135.
- ↑ Bisanti, 2011, p. 136.
- ↑ Bisanti, 2011, pp. 137–138.
- ↑ Bisanti, 2011, pp. 133, 135.
- ↑ Bisanti, 2011, p. 137, 139.
- ↑ Bisanti, 2011, pp. 134–135, 139.
- ↑ Bisanti, 2011, p. 132, 135.
- ↑ Bisanti, 2011, pp. 142, 144.
- ↑ Bisanti, 2011, p. 142.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Bisanti, Armandus (). Huc usque, me miseram! CB 126: una “chanson de femme” mediolatina. Bollettino di Studi Latini. 41 (1). pp. 132–144
- Lehtonen, Th. M. S. (). Fortuna, Money, and the Sublunar World: Eleventh-century Ethical Thought as a Paradigm for Late Medieval Moral Philosophy. Helsingiae: Societas Litterarum Finnicarum. ISBN 978-951-717-846-4