Latinitas nondum censa

Hsamonghkam (civitas)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Hsamönghkam (nomen Shan; Birmanice Thamaingkan) fuit pagus in regione Myelat sita, una inter eas quas Britanni, Birmania anno 1886 debellata, in formam civitatis confirmaverunt et in provincia Civitatum Shan includerunt. Haec civitas superficiem habuit 296 milium passuum quadratorum, incolas autem 12 081 (anno 1897); civitates finitimas habuit Kyong, Pwela, Mawnang, Yawnghwe, Loimaw, Loiai, Pangmi, sed ad occidentem versus regionibus Meiktila et Yamethin Birmaniae confinivit. Caput civitatis fuit vicus Hsamönghkam. Anno 1947 territorium in singulam Civitatem Shan Birmaniae independentis inclusum est.

Index praepositorum[recensere | fontem recensere]

  • Maung Pyu (c. 1759)
  • Maung Shwe Pôn (1807-1825)
  • Maung Shwe E (1825-1834; rursus -1847)
  • Maung Me (1834- ; rursus 1847-1848)
  • Maung Shwe Min (ngwekunhmu, 1848-1867; rursus 1876-1886)
  • Maung Lin (1867- )
  • Maung Tha U
  • Maung Kyi ( -1876)
  • Maung Po (ngwekunhmu, 1886- )

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • J. G. Scott, Gazetteer of Upper Burma and the Shan States. 5 voll. (Rangoon: Superintendent, Government Printing, 1900) pars 2 vol. 1 pp. 167-172