Jump to content

Hosidius Geta

E Vicipaedia
Wikidata Hosidius Geta
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 2. saeculum; Africa
Obitus: 3. saeculum;
Patria: Roma antiqua

Hosidius Geta, qui saeculo II vel III vixit, fuit poeta Romanus. Fortasse Africanus fuit, nam Tertullianus eum in De praescriptione haereticorum memorat.

Opus Getae unicum notum, in codice Salmasiano servatum et in Anthologiam Latinam inclusum, est Medea, tragoedia, modo centonis versibus Vergilianis compositum. Hexametris plenis personae dramatis loquuntur, hemistichiis dactylicis vel anapaesticis chorus Colchidarum canit. Medea, sicut in tragoedia Senecae, in scaena filios occidit; fortasse Medeae Ovidianae deperditae Getae opus propius est. Umbra Apsyrti fratris a Medea occisi ei venit.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • R. Lamacchia, Medea. Cento Vergilianus, Lipsiae, Teubner, 1981.
  • S. C. McGill, Tragic Vergil: rewriting Vergil as a tragedy in the Cento « Medea », in "Classical World", n. 95 (2001–2002), pp. 143–161.
  • N. Dane, The Medea of Hosidius Geta, in "Classical Journal", n. 46 (1950), pp. 75–78.
  • G. Salanitro, Osidio Geta e la poesia centonaria, in "ANRW", 2.34.3, pp. 2314–2360.
  • P. Hardie, Polyphony or Babel? Hosidius Geta's Medea and the poetics of the cento, in S. Swain-S. Harrison-J. Elsner (a cura di), Severan culture, Cantabrigiae, CUP, 2007.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Deutsche Biographie Treccani 
  • Medea in Anthologia Latina a Riese edita (p. 49)