Hortus Deliciarum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Imago Herradis Landsbergensis ipsa facta ex Horto Deliciarum

Hortus Deliciarum est encyclopaedia saeculo 12 exeunte ab Herradi Landsbergensi (nata inter annos 1125 et 1130; mortuus die 25 Iulii 1195 in monte Sanctae Odiliae) conscripta.

Historia[recensere | fontem recensere]

Hortus Deliciarum prima, quantum scitur, encyclopaedia a femina conscripta est. Auctrix eius Herradis Landsbergensis inter annos 1167 et 1195 abbatissa monasterii Hohenburgensis in monte Sanctae Odiliae (Alsatia), manuscriptum maximi momenti circa annum 1175 vel paulo post composuit.

Encyclopaedia 344 minutis tabulis illuminata lingua Latina scientiam et theologicam et saecularem illius temporis ad monachas erudiendas complectitur. Manuscriptum ex 324 foliis membraneis compositum, ut tabula calendaria et index paparum usque ad Lucium III continuatus demonstrant, non ante 1175 neque multo post confectum est.[1]

Exemplum primum nocte 24./25. Augusti 1870 in bibliotheca Universitatis Argentinensis, ubi tum asservata est, cum bello Germano-Francico Argentoratum obsessum ac tormentis verberatum sit, concremavit. Nihil nisi delineationes ac imitationes, inter quas sic dictum facsimile anno 1818 confectum, restant.[2]

Exemplum: Pars "Regina Ecclesia"[recensere | fontem recensere]

Abbildung mit Textauszug aus „Hortus Deliciarum“

Transcriptio:

Prelati in ecclesia sunt apostoli episcopi abbates et presbyteri qui lavacro regenerationis et salutari doctrina predicationis spiritales filios cottidie in templo Domini id est ecclesia generant.

Subjecti in ecclesia sunt clerici monachi inclusi heremite milites et omnes laici viri et femine qui in templo Domini per obedientiam in suis ordinibus cottidie laborant et adventum Sponsi negociantes expectant.

Papa portat frigium ex albo serica ceteri episcopi portant infulas.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Maria Heinsius (1968). Der Paradiesgarten der Herrad von Landsberg. Ein Zeugnis mittelalterlicher Kultur- und Geistesgeschichte im Elsass. Colmariae / Parisiis / Friburgi Brisgoviae: Alsatia Verlag. DNB 456969195, p. 17–18.
  2. ibidem

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Christian Moritz Engelhardt: Herrad von Landsperg, Äbtissin zu Hohenburg, oder St. Odilien, im Elsaß, im zwölften Jahrhundert; und ihr Werk: Hortus deliciarum. Ein Beitrag zur Geschichte der Wissenschaft, Literatur, Kunst, Kleidung, Waffen und Sitten des Mittelalters. [Vol. 1.] J. G. Cotta’schen Buchhandlung, Stuttgardiae / Tubingae 1818. Band 2: Systematische Auswahl vom Verfasser nach dem Codex verfertigter Nachbildungen. Ibidem 1818.
  • Otto Gillen: Ikonographische Studien zum Hortus deliciarum der Herrad von Landsberg (= Kunstwissenschaftliche Studien. Vol. 9). Deutscher Kunstverlag, Berolini 1931, DNB 579968251 (Kielae, thesis doctoralis, 1929, sub titulo: Ikonographische Studien zum Hortus deliciarum der Herrad von Landsberg mit besonderer Berücksichtigung des Jüngsten Gerichts. Sagan 1929, DNB 570653002).
  • Otto Gillen: Herrad von Landsberg – Hortus Deliciarum. Pfälzische Verlagsanstalt, Neustadt/Weinstrasse 1979, DNB 800259386.
  • Rosalie Green, Michael Evans, Christine Bischoff, Michael Curschmann (ed.): Herrad of Hohenbourg, Hortus deliciarum (= Studies of the Warburg Institute. Vol. 36). Vol. 1: Commentary. Vol. 2: Reconstruction. Lugduni Batavorum 1979, ISBN 0-85481-055-2.
  • Maria Heinsius: Der Paradiesgarten der Herrad von Landsberg. Ein Zeugnis mittelalterlicher Kultur- und Geistesgeschichte im Elsass. Alsatia Verlag, Colmariae/Parisiis/Friburgi Brisgoviae 1968, DNB 456969195.
  • Heinrich Reumont: Die deutschen Glossen im „Hortus Deliciarum“ der Herrad von Landsberg. W. Reumont, Mettis 1900, OCLC 457762616 (Universitas Argentinensis, Thesis doctoralis, 1899).
  • Hans-Georg Rott, Georg Wild (ed.): Hortus deliciarum. Der „Wonnen-Garten“ der Herrad von Landsberg. Eine elsässische Bilderhandschrift aus dem 12. Jahrhundert. Braun, Muhlhusiae Alsatiae 1944, DNB 573765324.
  • Joseph Walter: Herrade de Landsberg. Hortus deliciarum. Recueil de 50 planches en couleurs selon l’original et vingt-huit en trois tons, avec texte d’introduction historique, littéraire et archéologique, suivi du catalogue complet des 344 miniatures et du commentaire iconographique des 50 planches. Editions F.-X. LeRoux, Argentorati/Parisiis 1952, OCLC 459283231.
  • Heike Willeke: Ordo und Ethos im Hortus Deliciarum. Das Bild-Text-Programm des Hohenburger Codex zwischen kontemplativ-spekulativer Weltschau und konkret-pragmatischer Handlungsorientierung. Thesis doctoralis, Universitas Hamburgensis 2004, urn:nbn:de:gbv:18-29639.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Hortum Deliciarum spectant.