Horstius Ehmke

E Vicipaedia
Wikidata Horstius Ehmke
Res apud Vicidata repertae:
Horstius Ehmke: imago
Horstius Ehmke: imago
Nativitas: 4 Februarii 1927; Gedanum
Obitus: 12 Martii 2017; Bonna
Patria: Germania
Horatius Ehmke anno 2003

Horstius (Theod.: Horst) Ehmke (natus 4 Februarii 1927 Gedaniae, mortuus die 12 Martii 2017 Bonnae[1]) vir publicus Germaniae et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) erat.

Familia, Iuventus et Munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius chirurgus fuit. Horstius Gedaniae scholam frequentavit atque anno 1943 adiutor Aeronauticae factus est. Anno 1944 maturitatem provisoriam accepit atque miles conscriptus est. Anno 1945 sauciatus atque militibus Russicis captus, sed brevi tempore liberatus est. Anno 1946 Flenopolis maturitatem adeptus Goettingae iurisprudentiae atque oeconomiae studebat. Anno 1949/1950 etiam Universitatem Princetoniensem frequentabat. Anno 1951 primam approbationem accepit, anno 1952 "summa cum laude" doctor promotus est, anno 1956 secundam promotionem adeptus est. Annis 1952 - 1956 Ehmke adlatus scientiae legati Dietae Foederalis Germaniae Adolphi Arndt (SPD) erat, annis 1956 - 1960 pro Instituto Ford Coloniae atque Berkeley adlatus scientiae laboravit. Anno 1960 etiam habilitatus est. Ab anno 1961 professor extraordinarius universitatis Friburgi Brisgoviae, ab anno 1963 professor ordinarius eius universitatis factus est. Ab anno 1973 iurisconsultus admissus est. Post cursum honorum finitum (vide infra) Ehmke fabulas criminales scribit.

Ehmke bis maritus est atque tres liberos habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ehmke, qui ab anno 1947 sodalis SPD est, 2 Ianuarii 1967 secretarius statalis in Administerio Foederali Iustitiae a Gustavo Heinemann administro factus est. 26 Martii 1969, cum Heinemann, quod Praeses Foederalis Germaniae fieri vellet, a magistratu se recessisset, Ehmke eius successor factus est. Post novam electionem Dietae Foederalis habitam Ehmke primo legatus parlamenti Theodisci electus et a Gulielmo Brandt (SPD) cancellario foederali Administer Foederalis Officiorum Praecipuorum et praeses Officii Cancellarii Foederalis nominatus est. 15 Decembris 1972 - post electionem Dietae Foederalis - Administer Foederalis Cursus Publici atque Scientiae nominatus est. Cum 7 Maii 1974 Brandt cancellarius foederalis se e magistratu recessit, etiam Ehmke administeria reliquit. Sed ad annum 1994 legatus Dietae Foederalis mansit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Horstius Ehmke spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

Administri Foederales Cursus Publici Germaniae
Consilium ministrorum Kiesinger (1 Decembris 1966 - 21 Octobris 1969)
Consilium ministrorum Brandt I (22 Octobris 1969 - 15 Decembris 1972)
Consilium ministrorum Brandt II (15 Decembris 1972 - 7 Maii 1974)