Horst Gerson

E Vicipaedia
Wikidata Horst Gerson
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 2 Martii 1907; Berolinum
Obitus: 10 Iunii 1978; Groninga
Patria: Germania, Regnum Nederlandense
Rembrandi effigies a se picta (apud Abbatiam de Boclanda ostentata)

Horst Gerson (Berolini 2 Martii anno 1907 natus; Groningae 10 Iunii 1978 mortuus) fuit artium historicus Nederlandicus, in Germania natus

Biographia[recensere | fontem recensere]

Qui primum Vindobonae et postea Berolini in artium historia doctus est, anno 1932 lauream recipiens[1]. Cornelii Hofstede de Groot discipulus ac adiutor fuit atque ad RKD (Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie) efficiendum de 1934 usque ad 1966 laboravit[1]. Anno 1940 civis Nederlandicus et mense Ianuario anno 1954 RKD moderator fuit[1] Caroli Lilienfeld consobrinus erat, qui Hofstede de Groot ante eum adiuverat[1]. Anno 1966, apud Universitatem Groningensem, artium historiae professor factus est, et de 1966 usque ad 1975 Instituti Artium Historiae Groningensis moderator fuit[1]. Ob eius scripta notus est, inter qua Ausbreitung und Nachwirkung der holländischen Malerei des 17. Jahrhunderts, quod anno 1942 editum est[1]. Abrahamum Bredium adiuvit ad ipsius catalogum Rembrandi operum efficiendum atque anno 1968 catalogum suum scripsit[1]. In hoc catalogo, artificis operum numerum minoravit a 639 usque ad 420[2]. Anno insequenti catalogi Brediii limam edidit, quae operum numerum magis minorabat[2]. De Rembrando Consectationis Institutum (Rembrandt Research Project - RRP), cum Ernestus van de Wetering moderator erat, Gerson scripta recensuit atque etiam nunc duravit artifici picturarum assignationem, praesertim illam Rembrandi effigiei apud Abbatiam de Boclanda ostentatae[3]. Picturarum Rembrandi (RRP - 2014) pars postrema 348 opera comprehendit, quorum 295 in Gerson catalogo anni 1968 continentur[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 1.5 1.6 Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie
  2. 2.0 2.1 Horst Gerson in Dictionary of Art Historians
  3. Abbatiae pictura Rembrandi effigies a se picta est, 18 Martii 2013, BBC
  4. A Corpus of Rembrandt paintings VI, VIº liber catalogorum De Rembrando Consectationis Instituti, quos Ernestus van de Wetering recensuit, 2014, ISBN 978-94-017-9240-0

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Horst Gerson spectant.