Horologium armillare

E Vicipaedia
(Redirectum de Horologium brachiale)
Horologium armillare.

Horologium armillare[1] sive horologium brachiale[2] est horologium gestabile carpo circumvinctum.

Historia[recensere | fontem recensere]

Primum horologium armillare fabricatum est ab Abraha Ludovico Breguet, rogatu Carolinae a Bonaparte, reginae Neapolis et Napoleonis I sororis.

Inventio horologii armillaris postea, anno 1868, ascripta est Antonio Patek et Adriano Phillipe, domus negotiatoriae Patek-Phillipe conditoribus. Specimen brevi placuit populo atque factum est feminarum ornamentum.

Ineunte saeculo XX aeronauta Brasilianus Albertus Santos Dumont (qui per errorem horologii armillaris inventor habetur), quia, propter machinamentorum usum, manus indesinenter habebat occupatas, rogavit amicum Aloisium Cartier, qui fabricaret horologium armillare. Hic corrigiam e corio fixit maximo horologiorum femineorum suorum, quod, mense Martio anni 1904, obtulit Alberto. Quam ob rem Albertus, licet horologium armillare non invenerit, putatur tamen fuisse ille, qui hoc inventum virorum usui aptavit.

Primo bello mundano tandem usus horologii armillaris inter viros introductus est, quippe quoniam militibus horae facile erant inspiciendae horologium armillare gerentibus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Reijo Pitkäranta, Suomi-latina-suomi-sanakirja: Lexicon Finnico-Latino-Finnicum (Helsinki 2002), sub voce "rannekello".
  2. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009, sub voce "armbandsur".