Hori Yasuo

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Hori Yasuo, anno 2008

Hori Yasuo (Iaponice 堀 泰雄; natus die 17 Decembris 1941 Tokii) est scriptor, paedagogus, et homo fanaticus Esperantici Iaponicus. Mense Decembri 2018 esperantista anni honorarius sollemniter declaratus est.[1] Ex anno 2012, membrum honorarium Universalis Societatis Esperanticae est.[2]

Vita[recensere | fontem recensere]

Hori Yasuo pueritiam in districtu Gunma regionis Kanto peregit. Ex anno 1965, studiis ad alma matrem Kyotensem finitis, linguam Anglicam in academiis variis docebat.

Anno 1960 ipse idioma Zamenhofianum ediscere coepit. Decem annos moderator principalis periodici La Revuo Orienta fuerat, antequam anno 2001 munere redactoris periodici Esperanto en Azio fungeretur. Ea folia officialiter labores Commissionis Asiaticae Universalis societatis Esperanticae promulgant atque fulciunt, cui annis inter 2001 et 2006 praeerat. Plus quam vicies Congressibus universalibus adfuit conventibus Asiaticis specialibus addendis. Annis inter 2007 et 2010 Societatem universalem Esperanticam (UEA) in praesidio in quaestionibus regionalibus adiuvabat. Generatim de rebus Asiaticis operam dat et Institutum Esperanticum Iaponicum.

Anno 2004 Praemium Oosaka accepit pro opera ad commissionem Asiaticam data necnon propter editionem operum Raportoj. Ex anno 1998 enim seriem Raportoj el Japanio exarare solet, ubi singuli peracti anni ratio quoad Esperantica redditur: anno 2015 iam numerus XVIII editus est. Anno 2011 Praemium Deguĉi a sodalibus UEA nactus est.

Sumo Esperantica bibliophilis dicata[recensere | fontem recensere]

Anno 2009 ab isto homine colluctatio Sumo Esperantica internationalis (Internacia Esperanto-Sumoo) excogitata est, cuius athletae se lecturos esse libros Esperanticos quam plurimos promittant. Mense Ianuario 2016 esperantistae 277 e terris 29 participes fuerunt in certaminis editione XXVIII. Talibus bonis inceptis ab Associatione Esperanticum docentium internationali quoque vivide et libenter succurritur. Anno 2010 Sodalitatem hymnum Esperanticum memoriae mandantium (Societo por parkere kanti la himnon Espero) condidit, ubi putatur fas cantus hymni Esperantici ex memoria. In Francia sexies praelectiones varias habebat et ad amicitiam sempiternam inter Iaponiam et Franciam monebat praesertim post crudeles terrae motus Tohoku quos Iaponi anno 2011 sunt perpessi.

Inde a mense Martio 2011 continuo Esperanticae motionis asseclas certiores facit de rebus Iaponicis, quae nova in paginis interretialibus Associationis omnium gentium non nationalis divulgantur[3] respective sub alia rubrica propria.[4] In conventu a citata associatione anno 2017 Gimpo in Republica Coreana celebrato quoque praelectionem captantem habuit.[5]

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Kantu Nian Naŭan Simfonion (Iaponice),
  • Angla Gramatiko Cougar (Iaponice et Anglice),
  • Raportoj el Japanio (volumina 14 ex anno 1997 edita)
  • Invito al Esperanto (Iaponice et Esperantice),
  • 1400 citaĵoj klasifikitaj laŭ gramatikaj eroj (Iaponice et Anglice),
  • Monatoj tra la Mondo (cum aliis Esperantistis)
  • Vivoj tra la Mondo (cum aliis Esperantistis)

Libenter symbolas publicandas transfert periodicis Monato et Sennaciulo.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad dominum Hori Yasuo spectant.