Latinitas nondum censa

Hopong (civitas)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Hopōng fuit civitas inter eas quas Britanni, Birmania anno 1886 debellata, in provincia Civitatum Shan includerunt. Haec civitas anno 1891 descripta superficiem habuit 230 milium passuum quadratorum, vicos 117, domos 1458, incolas 5 018; civitates finitimas habuit Lawksawk, Laihka, Mongpawn, Namhkok, Yawnghwe. Territorium parvum Hailong huic civitati iunctum est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ante annum 1783 in Nawngwawn subsummata, eo anno civitas separata a rege Birmaniae erecta est, capite Tonghkan. Ab anno 1807 caput fuit oppidum Hopong. Anno 1947 territorium in singulam Civitatem Shan Birmaniae independentis inclusum est.

Index praepositorum[recensere | fontem recensere]

  • Hkun Kya (ngwekunhmu, 1783-1818)
  • Hkun Sin (ngwekunhmu, 1818-1833)
  • Hkun Nun (ngwekunhmu, 1833-1845)
  • Hkun La (ngwekunhmu, 1845)
  • Hkun Lin (ngwekunhmu, 1845-1851)
  • Hkun Ti (ngwekunhmu, 1851-1858)
  • Maung Nyo (myoôk, 1858-1874)
  • Hsuriya (1874-1885; qui civitatibus Mongpu et Monghsat praefuit et civitati Hailong filium suum Hkun Kut praeposuit)
  • Hkun Hseng (ngwekunhmu, 1885)
  • Hkun O (ngwekunhmu, 1885)
  • Hkun Wara (myoza, 1885-1893)
  • Hkun Tse (myoza, 1893- )

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • J. G. Scott, Gazetteer of Upper Burma and the Shan States (Rangoon: Superintendent, Government Printing, 1900) pars 2 vol. 1 pp. 145-148.


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.