Latinitas bona

Hoogstede

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search


Insigne Tabula geographica
Insigne
Hoogstede
Situs
Nomen Latinum: '
Nomen Germanicum: Hoogstede
Nomina Latina alia:
 
 
Situs Hoogstede communis in Circulo in Comitatu Binethensi
Hoogstede in NOH.svg
 
 
Indicia fundamentalia
Terra foederalis: Saxonia Inferior
Provincia:
Circulus rusticanus: Circulus in Comitatu Binethensi
Coordinata geographica: 52° 34′ 59″ Sept., 06° 57′ 00″ Ort.
Altitudo: 14 supra mare
Area: 49,77 km²
Numerus incolarum: 2.883 (31 Decembris 2014)
Coniunctio communium cum:
Spissitudo incolarum: 58 per chiliometrum quadratum
Numerus cursualis: 49846
Praefixum telephonicum: 05946
Nota autocineti: NOH
Nota magistratus communalis: 03 4 56 002
UN/LOCODE:
NUTS-Regio:
Inscriptio cursualis magistratus: Bathorner Diek 12, 49846 Hoogstede
Pagina interretialis: www.hoogstede.de
Res politicae
Magister civium : Fredericus Berends (CDU)
Ecclesia Reformata Hoogstede

Hoogstede est commune in Saxonia Inferiore situm atque pars Circuli in Comitatu Binethensis. Ad commune etiam vici Kalle, Tinholt, Arkel, Bathorn, Scheerhorn atque Berge pertinent. Hoogstede est praeterea pars communis generalis Emlichheim.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1209 vicus Scheerhorn hodie ad Hoogstede pertinens primo in actis descriptum est, cum comes Balduinus Binethemsis Scherehorne vicum monasterio in Wietmarschen tradidit[1]. Regio usque ad annum 1753 ad comitatum Binethensem pertinuit, cum Friedericus Carolus comes eam cum toto comitatu Electori Hannoverae pigno dedit. Ab anno 1806 regio ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit. Napoleone imperatore victo Hoogstede pars Regni Hannoverani fuit. Anno 1821 ecclesia reformatata a vico Arkel in Hoogstede translata est et historia communis coepit[2]. Regnum Hannoveranum autem anno 1866 a Borussia occupatum est. Anno 1885 Circulus in Comitatu Binethensi conditus est, cuius caput tum Benthemia erat et ad quem Hoogstede ad hunc diem pertinet. Anno 1938 in vico Bathorn castra carceralia a Nazistis instituta sunt, ubi inter Secundum Bellum Mundanum et captivi belli tenebantur. Ab anno 1946 Circulus Binethensis pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1974 vici Berge, Kalle, Scheerhorn atque Tinholt ad Hoogstede adiuncti sunt et Hoogstede sodalis communis generalis Emlichheim factum est. Anno 2011 Fredericus Berends (CDU) novus magister civium electus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hoogstede spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]