Homo suspensus

Homo suspensus est ludus qui in charta a duobus lusoribus agitur. Unus verbum fingit, alterque id conicere conatur.
Verbum fictum a lineis inanibus ( id est: _ _ ) repraesentatur, ut numerus verbi litterarum clariter videatur. Littera recta coniecta, primus eam in lineam scribit; littera mendosa autem electa, primus eam pingit unum membrum diagrammatis hominis pensi delineat. In exemplo dato, lusor verbum latrare coniectare affectat, sine strategemate:
1 | |||
2 | |||
3 | |||
4 | |||
5 | Etc., etc... |
Concludetur ludus si:
- Alterus vel omnes litteras verbi vel verbum integrum conicit.
- Diagramma hominis pensi est perpictum, omnibus coniectionibus occidentibus.

Plerumque 6 coniectiones lusori dantur prius quam homo est suspensus (sicut in pictura ad summam paginam), sed multae sunt variationes (sicut in secundo diagrammate, in qua lusor 14 electiones habet).
Historia[recensere | fontem recensere]
Origines hius ludi male cognoscuntur:
"Origines hominis suspensi sunt obfuscatae, at in temporibus Victorianis oritus fuisse videtur."– Antonio Augarde, The Oxford Guide to Word Games (Prelum Universitatis Oxoniensis).
De strategemate[recensere | fontem recensere]
In lingua Caesaris, litterae 12 vulgissimae sunt: e i t u a s r n o m c p.[1]
Si lusor verbum coniectare non potest, ratio bona esset litteras maxime scriptas eligere.
Cave autem contra: eamdem rationem qui verbum finxit adhibeat, verbum cum litteris rarioribus (sicut zephyrus) eligens.
Ludi exemplum[recensere | fontem recensere]
Hoc in ludi exemplo, verbum coniectandum est pendens, et lusor strategemate secundum litterarum frequentiam machinato utitur:
1 | |||
2 | |||
3 | |||
4 | |||
5 | |||
6 | |||
7 | |||
8 | |||
9 | |||
10 | Perdiit lusor. |
Nexus interni
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ https://www.bckelk.org.uk/words/etaoin.html Index litterarum frequentissimarum in linguis nonnullis.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Homo suspensus spectant (Hangman, Hangman (game)). |