Homeridae
Homeridae, id est 'progenies Homeri', sunt collegae, qui patronum suum originemque vindicabant esse Homerum, antiquum poetam epicum Graecum. De collegio Homeridarum testantur scriptores Graeci saeculorum sexti, quinti, quarti a.C.n.
Testimonium antiquissimum de Homeridis Pindarus poeta offert: "ut Homeridae, verborum consutorum cantores, a Iove initium faciunt."[1] Postea Isocrates: "nonnulli Homeridarum narrant Helenam Homero dormienti visam iussisse eum de bello Troiano cantare."[2] Interdum Plato Re publica, Ione, Phaedro Homeridas laudat.[3] Platonici Homeridas false interpretari solent ut "Homeri admiratores".[4]
Ex scholiis in Pindari carminibus liquet Homeridas antiquissimos re vera progeniem Homeri esse, postremos autem rhapsodos qui poemata Homeri cantabant. Nonnulli eorum nova poemata dictabant, quae Homero adscribebant, inter quos Cynaethus Chius Hymnum Homericum ad Apollinem, isque primus poemata Homeri Syracusis ab anno 504 ad 501 a.C.n. dictavit.[5]
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Walter Burkert, "Kynaithos, Polycrates and the Homeric Hymn to Apollo" in Arktouros: Hellenic studies presented to B. M. W. Knox ed. G. W. Bowersock, W. Burkert, M. C. J. Putnam (Berlin: De Gruyter, 1979) pp. 53-62.
- Andrew Dalby, Rediscovering Homer (New York, London: Norton, 2006. ISBN 0-393-05788-7) pp. 167-175
- Barbara Graziosi, Inventing Homer: the early reception of epic (Cambridge: Cambridge University Press, 2002. ISBN 0-521-80966-5)