Jump to content

Hohnstorpium (Albis)

E Vicipaedia
(Redirectum de Hohnstorf (Albis))
Wikidata Hohnstorpium (Albis)
Res apud Vicidata repertae:
Hohnstorpium (Albis): insigne
Hohnstorpium (Albis): insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°22′0″N 10°33′0″E
Numerus incolarum: 2 367
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Circulus Luneburgensis, Scharnebeck

Geographia

Superficies: 10.13 chiliometrum quadratum, 10.18 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Hohnstorpium (Albis): situs
Hohnstorpium (Albis): situs
Aedificium scholae Hohnstorpii.

Hohnstorpium[1] (Theodisce Hohnstorf; Saxonice Haunstörp) commune Saxoniae Inferioris ad Albim flumen situm pars Circuli Luneburgensis et pars communis generalis Scharnebeck est. Ad Hohnstorpium et vici Hohnstorpium[1] (Theodisce Hohnstorf), Sassendorfium[2] (Theodisce Sassendorf) atque Bullendorfium[2] (Theodisce Bullendorf) pertinent.

Hohnstorpium pars Ducatus Luneburgensis fuit. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Hohnstorpium ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris et ab anno 1974 pars Scharnebeck communis generalis est. Eodem anno vici supra dicti ad Hohnstorpium adiuncti sunt.

  1. 1 2 Germanica toponyma cum suffixis -torf et -torp plerumque latinizari solent addito suffixo latinizato "-torpium-i", quamquam huius suffixi variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Ebbestorpium apud Jaitner, K. (Ed.) (1985). Urkundenbuch des Klosters Ebstorf (Lüneburger Urkundenbuch, 14. Abteilung). Lax Verlag; Ermelstorpium apud Pratje, J. H. (1759). Historische Nachrichten von den ehemaligen vicedominis in ditione Bremensi:.... Stadae: Typis H. C. Götheli; Gottorpium apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).
  2. 1 2 Germanica toponyma cum suffixo -dorf plerumque latinizari solent addito suffixo latinizato "-dorfium-i", quamquam huius suffixi variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Ensdorfium, Burgdorfium, Altdorfium, Oberndorfium, Rebdorfium, Schenckendorfium, Wilhelmersdorfium apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Hohnstorpium spectant.
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!