Historia mulierum philosopharum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Historia Mulierum Philosopharum est opus Aegidii Menagii, grammatici et historici francici, quod edidit anno 1690. Quod opus Annae Dacier, philologae et interpreti dedicavit.

Quid sit opus[recensere | fontem recensere]

Menagius librum ut addendum vitis Philosophorum Laertii doxographi composuit. Sic Historia mulierum Philosophorum ut cyclopedia est mulierum graecarum romanarumque quae philosophiam coluerunt.

Insunt 65 vitae quae ut cuiusque persuasionis fuerunt colleguntur: ita sunt vitae philosopharum platonicarum, academicarum, dialecticarum, Cyrenaicarum, Megaricarum, cynicarum,Peripateticarum, Epicurearum, Stoicarum, Pythagoricarum, necnon illarum quae, ut Aspasia vel Julia Domna, nulla castra foverunt.

Claudius Tarrène, qui editionis modernae francicae praefationem composuit, ait versionis hodiernae gratia ab iniusta oblivione vindicari et Menagium ipsum et philosophas antiquas.

Aegidius Menagius fontes antiquas quibus usus est enumerat, id est in quibus operibus Philochorus, Apollonius, Didymus Chalcenterus Ciceroque de mulieribus philosophis tractaverunt. Affirmat etiam "tam magnum esse feminarum quæ scripsere numerum ut de earum solis nominibus ingens volumen conscribi posset".

Regina Petra, quae litteras docet, libro Menagii usa est ut scriberet librum anno 1997 editum, cui titulus francicus Les Femmes philosophes de l'Antiquité gréco-romaine (De mulieribus philisophis Antiquitatis classicae).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gilles Ménage (interpr. Manuella Vaney, praef. Claude Tarrène), Lutetiae, Arléa, coll. « Poche-Retour aux grands textes », 2006 (1a ed. 2003), 108 p. (ISBN 9782869597198).
  • Geneviève Guilpain, « Comment les femmes entrent-elles dans la culture philosophique ? » ("Quomodo mulieres ad philosphiam introducuntur"), www.cndp.fr, 2012.
  • Régine Pietra, Les Femmes philosophes de l'Antiquité gréco-romaine, ("De mulieribus philosophis antiquitatis classicae") Lutetiae, L'Harmattan, 1997, 112 p. (ISBN 2738452426).
  • Ménage, Gilles, Geschichte der Philosophinnen, textus latinus et versio germanica Christianis Kaiser et Sandrae Plastina Ricklin, impensis Felix Meiner, Philosophische Bibliothek 716., 2019. ISBN 978-3-7873-3526-8