Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Historia Sinica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Historia Sinica aevo Neolithico coepit, cum multae gentes prope flumina Luteum et Longum habitaverunt. Inscriptiones historiae Sinicae ex anno 1200 a.C.n. inveniuntur, cum regnavit domus Shang. Scripturae Historiani Magni (ca. 100 a.C.n.), Annales Bambusiae, et alterae scripturae antiquae domum Xia (c. 2100–-1700 a.C.n.) commemorant, quae ante domum Shang regnaverat, sed quae non durabilem modum scribendi habebat.

Post domum Shang erat domus Zhou (1045–-256 a.C.n.), quae saeculo 8 a.C.n. pressionibus internalibus externalibusque fracta est in civitates minores, primum aevo Veris et Autumni et maxime aevo Civitatum Bellantium. Abhinc multas civitates saepe pugnabant, saepe tamen dynastiae partes Sericae vel etiam totam Sericam in potestate sua tenebant.

Anno 221 a.C.n. Qin Shi Huang multos civitates certantes univit in domum Qin et se imperatoremem nominavit. Primus imperator Qinshihuang (秦始皇) anno 221 a.C.n. nomen suum civitati Sinensi dedit et murum longum construxit. Imperatores gubernationem instituerunt. Imperatores et actiones et litteras virorum doctorum gubernabant.

Seditio, quam instigavit hetaeria appelleta Pugiles, insurrexit versus alienos et christianos circa annum 1900. Suppressa est a copiis subitaribus internationalibus.

Res publica Sinarum 1912 condita[recensere | fontem recensere]

Domus ultima Sericae erat Qing (1644-1912), quam successit Res publica Sinarum anno 1912, et in continente Res publica popularis Sinarum anno 1949. Imperium anno 1911 collapsum est, quod imperatores contra civitates Europaeas, quae Sinam expugnare in animo habuerunt, resistere non potuerunt. Primus praeses rei publicae Sun Yat-Sen anno 1912 creatus est, qui eo tempore factionem Kuomintang condidit.

Tempus seditionum (1912-1927)[recensere | fontem recensere]

Primis annis rei publicae multi duces militum inter se pugnaverunt, quorum unus, Yuan Shikai etiam imperium restituere ipso imperatore petivit. Sun Yat-Sen in Iaponiam in exilium fugere coactus est. Sed anno 1916 Yuan Shikai mortuus est. Ab anno 1917 Res Publica Sinarum primo bello mundano contra Germaniam interfuit, ut coloniam a Germania in Sina expugnata liberaret. Sed post bello finito et Deliberatione de pace componenda Lutetiae facta haec colonia Iaponiae data est. Itaque multi incolae Sinarum, praecipue 4 Maii 1919 contra peregrinos demonstrabant. Anno 1921 Sun Yat-Sen iterum praesidem se Nanchini proclamavit, sed ab maioribus partibus Sinarum, ubi duces militum regnaverunt, non recognatus est. Eodem tempore Factio Communista Sinensins duce Mao Zedong condita est. Mao fuit rerum novarum fautor et dux civilis Sinensis. Ab anno 1943 usque ad mortem procurator Factionis Communistae Sinensis fuit, quae eo ducente post victoriam in bello civili Sinensi anno 1949 in parte continentali Sinarum ad gubernacula Reipublicae Sinarum anno 1949conditae pervenit. Anno 1925 Sun Yat-Sen mortuus est.

Decem anni Nanchini (1927-1937)[recensere | fontem recensere]

Chiang Kai-shek, dux militaris et praeses Rei Publicae Sinarum

Anno 1927 Chiang Kai-Shek dux militaris rerum potitus est et contra communistas se vertit, quos e Sciamhaevo pepulit. Anno 1928 Chiang praeses rei publicae factus est. Anno 1931 Iaponia vi Manchuriam expugnavit et a Sina separavit. Mao Zedong autem a Kuomintang pulsus in Hunan et Iangxi regionibus Rem Publicam Sovieticam condidit. Sed Chiang Kai Shek eum adeo persequebatur, ut Communistae annis 1934-1935 "itinere magno" fugere coacti sunt et paene exstincti fuissent.

Bellum contra Iaponiam (1937-1945)[recensere | fontem recensere]

Milites male instructi Rei Publicae Sinarum impetum Japonicorum ad finem erga Birmanicam defendunt

Die 7 iuli 1937 Iaponici Sinam invaserunt post "casum pontis Marci Poli", quod fuit initium belli mundani in Asia. Iaponici magnas partes Sinarum expugnaverunt et Kuomintang et Communistas ad foedus coegerunt. Itaque dehinc una contra hostes pugnaverunt, sed in alterum fidem non habuerunt. Anno 1945 Iaponia a Civitatibus Foederatis coactus deditionem hostibus suis obtulit.

Bellum civile (1945-1949)[recensere | fontem recensere]

Paulo post invasores pulsos factiones Sinarum iterum bellum civile coeperunt. Sed hoc tempore communistae victoriam adepti sunt. Mense Septembri 1949 Chiang Kai-Shek cum militibus suis a terra continenti fugere coactus est et in Taivaniam insulam se recepit. Quam communistae expugnare non potuerunt, quod Civitates Foederatae eos arcebant. In terra continenti 1 Octobris 1949 Res Publica Popularis Sinarum condita est.

Res Publica Sinarum in insula Taivania (ab anno 1949)[recensere | fontem recensere]

Chiang Kai-Shek se praesidem totius Sinae esse praedicare non desistebat neque terram continentem expugnare potuit. Itaque nunc duae res publicae sinarum fuerunt. Chiang Kai-Shek dictator regnavit et paucos annos post mortem eius (anno 1975) Chiang Ching-kuo, filius eius, anno 1978 praeses factus est. Is paulatim democratiam induxit. Anno 2000 denique primus praeses, qui non factioni Kuomintang interfuit, creatus est.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]