Roman numeral 10000 CC DD.svg

Historia Paraguaiae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Palatium Lopezianum, anno 1857 aedificatum, nunc palatium praesidentiale.
Plerique incolae domicilium in Assumptione et eius suburbiis habent.

Historia Paraguaiae est exitus progressús et coniunctionum variarum culturarum Indorum Americanorum et immigrantium extrinsecorum qui rem publicam Paraguaianam hodiernam una creaverunt. Paraguaia diem libertatis diebus 14 et 15 Maii ex anno 1811 ad praesens celebrat.

Rebelles regionis Paraguaiae rectionem Hispanicam die 14 Maii 1811 deiecerunt. Primus rei publicae dictator fuit Iosephus Gaspar Rodríguez de Francia, Doctor Francia et El Supremo appellatus, qui civitatem novam ab 1814 usque ad mortem (anno 1840) omnino rexit. Habebat in animo societatem utopianam constituere in propositio Du contrat social; ou Principes du droit politique Ioannis Iacobus Russavii conditam.[1]

Historiographia[recensere | fontem recensere]

Nicolaus del Techo (1611−1680) librum Historia provinciae Paraquariae societatis Jesu scripsit, cuius manuscriptum in Bibliotheca Matritensi servatur. Martinus Dobrizhoffer (1717−1791) etiam historiam Paraguaiae Latine scripsit.

Gulielmus Edmundus Barrett, auctor plerumque mythistoriarum Civitatum Foederatarum, anno 1952 affirmavit: "Paraguaia est civitas prophetiae. Una e minimis nationibus in continente Americana, prima erat civitas communistica Americana, prima natio Americana a dictatore recta absoluto (hodierno vocabuli sensú)."[2][3]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. War of The Triple Alliance. Formula:Webarchive, War of the Pacific. Accessum 14 Novembris 2010.
  2. Anglice "Paraguay is the country of prophecy. One of the two smallest nations on the American continent, it was the first American communistic state, the first American nation to be governed by an absolute dictator (in the modern sense of the term)."
  3. Barrett 1952: 5.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • William E. Barrett. 1952. Woman on Horseback: The Story of Francisco Lopez and Elisa Lynch. Ed. retractata. Novi Eboraci: Curtis Books.
  • Hanratty, Dannin M., et Sandra W. Meditz. 1988. Paraguay: a country study. Federal Research Division Bibliothecae Congressionalis.
  • Jermyn, Leslie, Yong Jui Lin, et Naomi E. Jones. 2020. Paraguay. Ed. 3a. Novi Eboraci: Cavendish Square Publishing. ISBN 9781502647382
  • Mora, F. O., et J. W. Cooney. 2010. Paraguay and the United States: Distant Allies. University of Georgia Press.
  • Rigual, Miguel. 2002. Historia del Paraguay. [Assumptione Paraguaiae]: El Lector. ISBN 9992560096.
  • Washburn, Charles A. 1871. The history of Paraguay. Bostoniae: Lee & Shepard; Novi Eboraci: Lee, Shepard, and Dillingham.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]