Historia linguae Latinae

E Vicipaedia
(Redirectum de Historia Latinae)
Salire ad: navigationem, quaerere
Unus ex septem frescoes tectoriarum a Bartholomaeo Altomonte anno aetatis suae 80 pro bibliotheca Abbatiae Admont. Quae allegoria Aetatis Illuminationis Auroram, deam diluculi, cum geniis linguae Morpheum e somno excitantibus, deum somniandi et signum hominis, exhibet. Genii sunt Grammatice, Didactice, Graeca, Hebaea, et Latina.
Distributio linguarum in Italia per Aetatem Ferream saeculi sexti a.C.n. Latina in Latio includitur, parva regione in litore Italiae occidentalis et mediae, ab aliis populis Italicis ad orientem et meridiam et potente civilizatione Etrusca ad septentriones circumsessum. Tabula Anglice signata.
Inscriptio Duenos, hic ab historico Hendrico Dressel edita, ex saeculo sexto a.C.n. fortasse est antiquissimum Veteris Latinae exemplum.
Caesaris Commentarii de Bello Gallico est unus ex notissimis textis Latinis aetatis aureae Latinae. Scribendi genus huius generalis divitis, simplex et inornatum, pro exemplari Latinae urbanae rite dictae et scriptae erat cum Respublica Romana floreret.
Latina Vulgaris, ut in hoc graffito politico Pompeis inventa, fuit sermo hominum communium in Imperio Romano, a Latina Classica litterarum distincta.
Hodiernum Cursivi Romani Veteris exemplar tabulas Vindolandenses imitatur. Verba: "Hoc gracili currenteque / vix hodie patefactas / Romani tabulas ornarunt calamo."
Linguae Romanicae per mundum distributae.      Francica      Hispanica      Lusitanica      Italiana      Romaniana
Pagina vocabulorum Latinorum in Carminibus Cantabrigiensibus (Cambridge University Library, Gg. 5. 35), saeculum 11.

Historia Latinae est historia linguae Latinae, linguae quae ad latam linguarum Italicarum familiam pertinet. Sua abecedarium, abecedarium Latinum, ab abecedariis Veteris Italicae deductum est, quae vicissim a scriptis Graeco et Punico deducta sunt. Latina historica a lingua praehistorica regionis Latii deducitur, diserte secundum Flumen Tiberim, ubi civilizatio Romana orta est. Quo modo et cum Latina in usu esse inter Romanos coepisset sunt quaestiones diu disceptatae. Variae res quae Latinam moverunt dialectorum Celticarum Italia septentrionali, non-Indoeuropaea lingua Etrusca in Italia media, et lingua Graeca Antiqua Italiae meridianae inventae sunt, sed aevum cum hae vires Latinam ut patrium sermonem intrarent pro certo non cognoscitur.

Litterae Latinae exstantes paene omnino in Latina Classica sensu latissimo consistunt. Linguam litterariam politam et aliquando translaticiam comprehendunt, nonnumquam Latinam Auream vel Latinam aetatis aureae appellatam, quae saeculum primum a.C.n. et saeculum primum p.C.n. ineuns iungit. Per historiam autem Romae antiquae, sermo dicta grammatica et vocabulario a sermone litterarum variabat, et Latina Vulgaris appellatur. Cum Latina, lingua Graeca saepe in usu inter divitissimos fuit, qui ea in scholis studuerunt et tutores Graecos ex influentibus captivis aliisque Graecis eruditis in servitutem redactis adquisiverunt. In orientali Imperii Romani dimidio, quod Imperium Byzantinum factum est, Graeca Koine Hellenismi in usu mansit, numquam a Latina omnino substituta.

Origines[recensere | fontem recensere]

Deducitur nomen Latina a Latiniis, tribubus Italicis qui in Latio tempore incerto consederunt, et dialectos in usu inter hos homines comprehendit.[1] Linguae Italicae sunt inter centum subfamiliam familiae Indoeuropaeae, quae comprehendunt linguas Romanticas, Germanicas, Celticicas, et Hellenicas, nonnullasque linguas exstinctas.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Palmer 1954, 1988.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Allen, J. H., et James B. Greenough. 1931. New Latin Grammar. Bostoniae: Ginn and Company. ISBN 1585100277.
  • Baldi, Philip. 1999. The Foundations of Latin. Berolini, Novi Eboraci: Mouton de Gruyter. ISBN 3110162946.
  • Clackson, James, et Geoffrey Horrocks. 2011. The Blackwell History of the Latin Language. Malden Massachusettae et Oxoniae: Wiley-Blackwell. ISBN 9781444339208, ISBN 1444339206.
  • Meillet, Antonius, Esquisse d'une histoire de la langue latine. Parisiis : Hachette, 1933(tertia editio). Reeditio posthuma anni 1977(Klincksieck) novam bibliographiam praestat usque ad annum 1977.
  • Palmer, Leonard Robert. 1954, 1988. The Latin Language. Normanniae: University of Oklahoma Press. ISBN 080612136X.