Roman numeral 10000 CC DD.svg

Historia Israelis et Iudae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Tabula geographica regni Israel (caerulei) et regni Iudae (flavi), cum vicinis aetatis ferreae, saeculo nono fere a.C.n.

Historia Israelis et Iudae, regnorum antiquarum, historiam regnorum Israelis et Iudae enarrat, quae cognatae temporis aetatis ferreae in Levante antiquo politiae fuerunt. Illud parva potestas socialis et politica magni moment ante saeculum decimum a.C.n. facta est, quae ab imperio Neo-Assyriano anno 722 victa est. Hoc, regnum Iudae, meridianus regni Israelis vicinus, saeculo octavo aut nono ortum est, et deinde factum est civitas cliens primi imperii Neo-Assyriani et tum imperii Neo-Babyloniani, antequam rebellio infelix eius exstinctionem anno 586 a.C.n. praecipitavit. Babylone vicissim imperio Achaemenidarum sub Cyro Magno anno 539 a.C.n. caso, aliquot exsules Iudaei Hierosolyma redierunt, aetatem creatricem in evolutione distinctae identitatis Iudaicae in provincia Yehud Medinata initiantes.

Domus Israelitica refecta, ex saeculo a decimo ad septimum a.C.n. Museum Eretz Israel Telavivi.

Yehod aevo Helenistico classico in dicionem regnorum Hellenisticorum quae victorias Alexandri Magi sequebantur exactum est, sed Iudaei Maccabaeis ducibus saeculo secundo a.C.n. contra imperium Seleucidarum prospere rebellantes, regnum Hasmonaeum creaverunt. Hoc, ultimum saltem nomine regnum liberum in terra Israelis libertatem gradatim amittebat, per oppugnationem Hierosolymorum anni 63 a.C.n. et victoriam Pompeii Romani, cum regnum cliens reipublicae Romanae et deinde regni Parthiae factum esset. Regnis clientibus sub domo Herodeana inauguratis, provincia Iudaea tumultibus civilibus continenter vexabatur, cuius consecutiones erant primum bellum Iudaicum gestum, templum secundum Hierosolymis destructum, atque Iudaismus rabbinicus primusque Christianismus orti. Historici Graeco-Romani nomen Iudaeam post rebellionem Bar Kochba anno 135 p.C.n. scribere desinierunt.

Aeva[recensere | fontem recensere]

Stela Merneptah. Plurimi archaeologi biblici certas hieroglyphicas Aegyptias in Israelem convertunt, primum exemplum nominis Israelis inter instrumenta historica notum. (Aliae interpretationes exstant.)
  • Aetas ferrea I: 1200–1000 a.C.n.
  • Aetas ferrea II: 1000–586 a.C.n.
  • Neo-Babylonianum: 586–539 a.C.n.
  • Persicum: 539–332 a.C.n.
  • Hellenisticum: 333–53 a.C.n.[1]

Alia vocabula academica saepe videntur:

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. King et Stager 2001: xxiii.
  2. Jerusalem in the First Temple period (c.1000-586 B.C.E.), Ingeborg Rennert Center for Jerusalem Studies, Bar-Ilan University, last modified 1997, accessed 11 Februaroo 2019.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Baal, deus Canaan, saeculo a 14 ad saeculum 12 a.C.n. Museum Lupariense Lutetiae.
Imperium Hethhaeorum inter 1560 et 1300 a.C.n.
Exemplar Levantinae domus quattuor conclavium ex 900 fere .a.C.n.
Maxima regni Hasmonaei dicio.
Nummi imperii Seleucidarum tempore rebellionis Maccabaeorum divulgati.

Bibliographia addita[recensere | fontem recensere]