Roman numeral 10000 CC DD.svg

Historia Georgiae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Historia Georgiae historiam unius ex veterrimis civitatibus orbis terrarum tractat. Georgia (Georgiane საქართველო sakartvelo) regnum a Pharnabazo I rege saeculo quarto ineunte primum constituta est, ex variis civitatibus antecessoribus Colchidis Hiberiaeque regnorum antiquorum orta. Regnum Georgiae saeculis decimo, undecimo, duodecimo floruit, Davide IV Aedificatore et Tamara regina familiae Bagratidarum regnantibus. Regio ab Imperio Mongolico ante 1243 capta est, ac, post brevem reconciliationem, Georgio V Splendido regnante, ab Imperio Timuridarum victa est. Ante 1490, Georgia a variis regnis et principatibus minutis et angustis regebatur, qui ad autonomiam contra rectionem Imperii Ottomanici et Iranianarum (domuum Safavidarum, Afsharidarum, Qajar) retinendam certabat, donec Georgia in dicionem Imperii Russici saeculo undevicensimo redacta esset. Post tempus libera nomine Republica Democratica Georgia annis 19181921, Georgia erat pars Reipublicae Sovieticae Foederativae Socialisticae Transcaucasianae ab anno 1922 ad annum 1936, et tum constituta est Respublica Socialistica Sovietica Georgiana usque ad Unionem Sovieticam dissolutam.

Regna Colchis et Hiberia.

Res publica Georgiae civitas sui iuris ex 1991 est. Zviad Gamsakhurdia, primus praeses, nationalismum amplificans, vovit se auctoritatem Tiphlisensem in Abasciam et Ossetiam Meridianam imponiturum. Gamsakhurdia autem per cruentam interceptionem regiminis eodem anno summoto civitas amarum bellum civile commovit, quod usque ad 1995 persistebat. Abascia et Ossetia Meridiana, a Russia sustentae, libertatem de facto ceperunt. Res Novae Rosarum fecerunt, ut Eduardus Shevardnadze se munere anno 2003 abdicaret. Ii, qui reipublicae praeerant, a Michaele Saakašvili recti, secessionem tertiae reipublicae contumacis in discrimine Adiara[en] anni 2004 prohibuerunt, sed certamina in Abascia et Ossetia Meridiana, a rectione Russica mota, bellum Russiae et Georgiae anni 2008 accenderunt, et dissentiones inter Georgiam et Russiam incertae manent.

Regnum Lazica.

Historia Georgiae in historiam gentis Georgianorum inextricabiliter implicatur.[1][2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. David Marshal Lang: The Georgians Origins.
  2. William Edward David Allen, A History of the Georgian People from the Beginning Down to the Russian Conquest in the Nineteenth Century.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Ashot Curopalata primus Bagratidarum rex Georgiae anno 829 factus est
David III Bagratidarum Georgianus princeps saeculo decimo fuit.
  • Ammon, Philipp. 2015. Georgien zwischen Eigenstaatlichkeit und russischer Okkupation: Die Wurzeln des russisch-georgischen Konflikts vom 18. Jahrhundert bis zum Ende der ersten georgischen Republik (1921). Kitab. ISBN 978-3902878458.
  • Avalov, Zurab/ 1906. Prisoedinenie Gruzii k Rossii. Petropoli: Montvid.
  • Anchabadze, George. 2005. History of Georgia: A Short Sketch. Tiphli. ISBN 99928-71-59-8.
  • Allen, W. E. D. 1932. A History of the Georgian People.
  • Assatiani, N., et A. Bendianachvili. 1997. Histoire de la Géorgie. Lutetiae.
  • Braund, David. 1994. Georgia in Antiquity: A History of Colchis and Transcaucasian Iberia 550 BC–AD 562. Oxoniae: Clarendon Press. ISBN 0-19-814473-3.
  • Bremmer, Jan, et Ray Taras. 1997. "New States, New Politics: Building the Post-Soviet Nations." Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Goltz, Thomas. 2003. Georgia Diary: A Chronicle of War and Political Chaos in the Post-Soviet Caucasus. Thomas Dunne Books. ISBN 0-7656-1710-2.
  • Gvosdev, Nikolas K. 2000. Imperial policies and perspectives towards Georgia: 1760–1819. Basingstoke: Macmillan. ISBN 0-312-22990-9.
  • Iosseliani, P. 1883. The Concise History of Georgian Church.
  • Lang, David M. 1957. The last years of the Georgian Monarchy: 1658–1832. Novi Eboraci: Columbia University Press.
  • Lang, David M. 1962. A Modern History of Georgia.
  • Lang, David M. 1966. The Georgians.
  • Maisuradze, Giorgi. "Time Turned Back: On the Use of History in Georgia." Caucasus Analytical Digest 8. PDF.
  • Manvelichvili, A. 1955. Histoire de la Georgie. Lutetiae.
  • Salia, Kalistrate. 1983. A History of the Georgian Nation. Lutetiae.
  • Steele, Jon. 2002. "War Junkie: One Man`s Addiction to the Worst Places on Earth." Corgi. ISBN 0-552-14984-5.
  • Suny, R. G. 1994. The Making of the Georgian Nation. Ed. secunda. Bloomington et Indianapoli. ISBN 0-253-35579-6.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Mirian III, rex Hiberiae, Christianismum religionem civicam in Georgia anno 324 instituit.